|
59. Habet autem ut obedienter audiatur, quantacumque granditate
dictionis majus pondus vita dicentis. Nam qui sapienter et eloquenter
dicit, vivit autem nequiter, erudit quidem multos discendi studiosos,
quamvis animae suae sit inutilis (Eccli. XXXVII, 22),
sicut scriptum est . Unde ait et Apostolus: Sive occasione, sive
veritate, Christus annuntietur (Philipp. I, 18). Christus
autem veritas est, et tamen etiam non veritate annuntiari veritas
potest: id est, ut pravo et fallaci corde, quae recta et vera sunt,
praedicentur. Sic quippe annuntiatur Jesus Christus ab eis qui sua
quaerunt, non quae Jesu Christi. Sed quoniam boni fideles non
quemlibet hominum, sed ipsum Dominum obedienter audiunt, qui ait,
Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt
enim, et non faciunt; ideo audiuntur utiliter, qui etiam utiliter non
agunt. Sua enim quaerere student, sed sua docere non audent, de loco
scilicet superiore sedis ecclesiasticae, quam sana doctrina
constituit. Propter quod ipse Dominus priusquam de talibus, quod
commemoravi, diceret, praemisit, Super cathedram Moysi sederunt
(Matth. XXIII, 2, 3). Illa ergo cathedra, non eorum sed
Moysi, cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant
ergo sua in vita sua; docere autem sua, cathedra illos non permittebat
aliena.
60. Multis itaque prosunt dicendo quae non faciunt; sed longe
pluribus prodessent faciendo quae dicunt. Abundant enim qui malae
vitae suae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus
quaerant, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpunt, ore
suo, atque dicentes: Quod mihi praecipis, cur ipse non facis? Ita
fit ut eum non obedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei
verbum quod eis praedicatur, simul cum ipso praedicatore contemnant.
Denique Apostolus scribens ad Timotheum, cum dixisset, Nemo
adolescentiam tuam contemnat; subjecit unde non contemneretur, atque
ait: Sed forma esto fidelium in sermone, in conversatione, in
dilectione, in fide, in castitate (I Tim. IV, 12).
|
|