|
61. Talis doctor ut obedienter audiatur, non impudenter non solum
submisse ac temperate, verum etiam granditer dicit, quia non
contemptibiliter vivit. Sic namque eligit bonam vitam, ut etiam bonam
non negligat famam, sed provideat bona coram Deo et hominibus (II
Cor. VIII, 21), quantum potest, illum timendo, his
consulendo. In ipso etiam sermone malit rebus placere quam verbis;
nec aestimet dici melius, nisi quod dicitur verius; nec doctor verbis
serviat, sed verba doctori. Hoc est enim quod Apostolus ait: Non
in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi (I Cor. I,
17). Ad hoc valet etiam quod ait ad Timotheum: Noli verbis
contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium
(II Tim. II, 14). Neque enim hoc ideo dictum est, ut
adversariis oppugnantibus veritatem, nihil nos pro veritate dicamus.
Et ubi erit quod cum ostenderet qualis esse episcopus debeat, ait
inter caetera: Ut potens sit in doctrina sana et contradicentes
redarguere (Tit. I, 9)? Verbis enim contendere, est non curare
quomodo error veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni
praeferatur alterius. Porro qui non verbis contendit, sive submisse,
sive temperate, sive granditer dicat, id agit verbis ut veritas
pateat, veritas placeat, veritas moveat; quoniam nec ipsa, quae
praecepti finis et plenitudo Legis est charitas (I Tim. I, 5;
et Rom. XIII, 10), ullo modo recta esse potest, si ea quae
diliguntur, non vera, sed falsa sunt. Sicut autem cujus pulchrum
corpus et deformis est animus, magis dolendus est, quam si deforme
haberet et corpus; ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt, magis
miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent. Quid est ergo non
solum eloquenter, verum etiam sapienter dicere, nisi verba in submisso
genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia,
veris tamen rebus, quas audiri oporteat, adhibere? Sed qui utrumque
non potest, dicat sapienter quod non dicit eloquenter, potius quam
dicat eloquenter quod dicit insipienter.
|
|