|
3. Nam cum per artem rhetoricam et vera suadeantur et falsa, quis
audeat dicere, adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere
consistere veritatem, ut videlicet illi qui res falsas persuadere
conantur, noverint auditorem vel benevolum, vel intentum, vel docilem
prooemio facere; isti autem non noverint? illi falsa breviter,
aperte, verisimiliter; et isti vera sic narrent, ut audire taedeat,
intelligere non pateat, credere postremo non libeat? illi fallacibus
argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem; isti nec vera
defendere, nec falsa valeant refutare? illi animos audientium in
errorem moventes impellentesque dicendo terreant, contristent,
exhilarent, exhortentur ardenter; isti pro veritate, lenti frigidique
dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio
posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu prava seu recta valet
plurimum; cur non bonorum studio comparatur, ut militet veritati, si
eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et
erroris usurpant?
|
|