|
Si autem ne hoc quidem potest, ita conversetur, ut non solum sibi
praemium comparet, sed etiam praebeat aliis exemplum, et sit ejus
quasi copia dicendi forma vivendi.
62. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem
pronuntient, excogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant
eloquenter sapienterque conscriptum, memoriaeque commendent, atque ad
populum proferant; si eam personam gerunt, non improbe faciunt. Sic
enim, quod profecto utile est, multi praedicatores veritatis fiunt,
nec multi magistri, si unius veri magistri idipsum dicant omnes, et
non sint in eis schismata (I Cor. I, 10). Nec deterrendi sunt
isti voce Jeremiae prophetae, per quem Deus arguit eos qui furantur
verba ejus, unusquisque a proximo suo (Jerem. XXIII, 30).
Qui enim furantur, alienum auferunt; verbum autem Dei non est ab eis
alienum, qui obtemperant ei: potiusque ille dicit aliena, qui cum
dicat bene, vivit male. Quaecumque enim bona dicit, ejus excogitari
videntur ingenio, sed ab ejus moribus aliena sunt. Eos itaque dixit
Deus furari verba sua, qui boni volunt videri, loquendo quae Dei
sunt; cum mali sint, faciendo quae sua sunt. Nec sane ipsi dicunt
bona quae dicunt, si diligenter attendas. Quomodo enim dicunt
verbis, quod negant factis? Non enim frustra de talibus ait
Apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit.
I, 16). Modo ergo quodam ipsi dicunt, et rursus alio modo non
ipsi dicunt, quoniam utrumque verum est quod Veritas ait. De talibus
enim loquens. Quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt,
facere nolite; hoc est, Quod ex ore illorum auditis, facite; quod
in opere videtis, facere nolite: dicunt enim, inquit, et non faciunt
(Matth. XXIII, 3). Ergo quamvis non faciant, dicunt
tamen. Sed alio loco tales arguens: Hypocritae, inquit, quomodo
potestis bona loqui, cum sitis mali (Id. XII, 34)? Ac per
hoc et ea quae dicunt, quando bona dicunt, non ipsi dicunt, voluntate
scilicet atque opere negando quod dicunt. Unde contingit ut homo
disertus et malus, sermonem quo veritas praedicetur, dicendum ab alio
non diserto sed bono, ipse componat; quod cum fit, ipse a seipso
tradit alienum, ille ab alieno accipit suum. Cum vero boni fideles
bonis fidelibus hanc operam commodant, utrique sua dicunt: quia et
Deus ipsorum est, cujus sunt illa quae dicunt; et ea sua faciunt,
quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite vivunt.
|
|