|
63. Sive autem apud populum vel apud quoslibet jamjamque dicturus,
sive quod apud populum dicendum vel ab eis qui voluerint aut potuerint
legendum, est dictaturus; oret ut Deus sermonem bonum det in os
ejus. Si enim regina oravit Esther, pro suae gentis temporaria
salute locutura apud regem, ut in os ejus Deus congruum sermonem daret
(Esther. XIV, 13); quanto magis orare debet, ut tale munus
accipiat, qui pro aeterna hominum salute in verbo et doctrina laborat?
Illi vero qui ea dicturi sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam
accipiant, orent pro eis a quibus accipiunt, ut eis detur quod per eos
accipere volunt; et cum acceperint, orent ut bene et ipsi proferant,
et illi ad quos proferunt sumant; et de prospero exitu dictionis eidem
gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant: ut qui gloriatur,
in illo glorietur, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri
(Sap. VII, 16).
|
|