|
4. Sed quaecumque sunt de hac re observationes atque praecepta,
quibus cum accedit in verbis plurimis ornamentisque verborum
exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia
vel eloquentia nominatur, extra istas litteras nostras, seposito ad
hoc congruo temporis spatio, apta et convenienti aetate discenda sunt
eis qui hoc celeriter possunt. Nam et ipsos Romanae principes
eloquentiae non piguit dicere quod hanc artem nisi quis cito possit,
nunquam omnino possit perdiscere (Cicero, de Oratore). Quod utrum
verum sit, quid opus est quaerere? Non enim, etiam si possint haec a
tardioribus tandem aliquando perdisci, nos ea tanti pendimus, ut eis
discendis jam maturas vel etiam graves hominum aetates velimus impendi.
Satis est ut adolescentulorum ista sit cura; nec ipsorum omnium quos
utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis
urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupavit.
Quoniam si acutum et fervens adsit ingenium, facilius adhaeret
eloquentia legentibus et audientibus eloquentes, quam eloquentiae
praecepta sectantibus. Nec desunt ecclesiasticae litterae, etiam
praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatum, quas
legendo homo capax, etsi id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi
dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his
versatur, imbuitur; accedente vel maxime exercitatione sive
scribendi, sive dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum
pietatis ac fidei regulam sentit. Si autem tale desit ingenium, nec
illa rhetorica praecepta capiuntur; nec, si magno labore inculcata
quantulacumque ex parte capiantur, aliquid prosunt. Quandoquidem
etiam ipsi qui ea didicerunt, et copiose ornateque dicunt, non omnes
ut secundum ipsa dicant, possunt ea cogitare cum dicunt, si non de his
disputant: imo vero vix ullos eorum esse existimo, qui utrumque
possint, et dicere bene, et ad hoc faciendum praecepta illa dicendi
cogitare cum dicunt. Cavendum est enim ne fugiant ex animo quae
dicenda sunt, dum attenditur ut arte dicantur. Et tamen in sermonibus
atque dictionibus eloquentium, impleta reperiuntur praecepta
eloquentiae, de quibus illi ut eloquerentur, vel cum eloquerentur,
non cogitaverunt, sive illa didicissent, sive ne attigissent quidem.
Implent quippe illa, quia eloquentes sunt; non adhibent, ut sint
eloquentes.
5. Quapropter, cum ex infantibus loquentes non fiant, nisi
locutiones discendo loquentium; cur eloquentes fieri non possint,
nulla eloquendi arte tradita, sed elocutiones eloquentium legendo et
audiendo, et quantum assequi conceditur, imitando? Quid, quod ita
fieri ipsis quoque experimur exemplis? Nam sine praeceptis rhetoricis
novimus plurimos eloquentiores plurimis qui illa didicerunt; sine
lectis vero et auditis eloquentium disputationibus vel dictionibus,
neminem. Nam neque ipsa arte grammatica, qua discitur locutionis
integritas, indigerent pueri, si eis inter homines, qui integre
loquerentur, crescere daretur et vivere. Nescientes quippe ulla
nomina vitiorum, quidquid vitiosum cujusquam ore loquentis audirent,
sana sua consuetudine reprehenderent et caverent; sicut rusticos urbani
reprehendunt, etiam qui litteras nesciunt.
|
|