|
6. Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor,
defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere, et mala
dedocere; atque in hoc opere sermonis conciliare adversos , remissos
erigere, nescientibus quid agatur, quid exspectare debeant intimare.
Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit, aut ipse
fecerit, caetera peragenda sunt, sicut postulat causa. Si docendi
sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res
de qua agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant,
documentis adhibitis ratiocinandum est. Si vero qui audiunt movendi
sunt potius quam docendi, ut in eo quod jam sciunt, agendo non
torpeant, et rebus assensum, quas veras esse fatentur, accommodent,
majoribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et
increpationes, concitationes et coercitiones, et quaecumque alia
valent ad commovendos animos, sunt necessaria.
7. Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in iis quae
eloquendo agunt , facere non quiescunt:
|
|