|
Sed cum alii faciant obtuse, deformiter, frigide; alii acute,
ornate, vehementer; illum ad hoc opus unde agimus, jam oportet
accedere, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiamsi non
potest eloquenter, ut prosit audientibus, etiamsi minus quam
prodesset, si et eloquenter posset dicere. Qui vero affluit
insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in
iis quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quoniam
diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat. Haec autem
sententia nec illos fugit, qui artem rhetoricam docendam putarunt:
fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus ;
eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse
nunquam (Cicero, lib. 1 de Inventione). Si ergo hoc illi qui
praecepta eloquentiae tradiderunt, in eisdem libris in quibus id
egerunt, veritate instigante coacti sunt confiteri, veram, hoc est,
supernam quae a Patre luminum descendit, sapientiam nescientes;
quanto magis nos non aliud sentire debemus, qui hujus sapientiae filii
et ministri sumus? Sapienter autem dicit homo tanto magis vel minus,
quanto in Scripturis sanctis magis minusve profecit. Non dico in eis
multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intelligendis, et
diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt, et
negligunt; legunt ut teneant, negligunt ne intelligant. Quibus longe
sine dubio praeferendi sunt qui verba earum minus tenent, et cor earum
sui cordis oculis vident. Sed utrisque ille melior, qui et cum volet
eas dicit, et sicut oportet intelligit.
8. Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest
eloquenter, verba Scripturarum tenere maxime necessarium est. Quanto
enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse
ditiorem; ut quod dixerit suis verbis, probet ex illis; et qui
propriis verbis minor erat, magnorum testimonio quodammodo crescat.
Probando enim delectat, qui minus potest delectare dicendo. Porro
qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam
profecto plus proderit, si utrumque potuerit; ad legendos vel
audiendos et exercitatione imitandos eloquentes eum mitto libentius,
quam magistris artis rhetoricae vacare praecipio: si tamen ii qui
leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter
dixisse vel dicere veraci praedicatione laudantur. Qui enim eloquenter
dicunt, suaviter; qui sapienter, salubriter audiuntur. Propter quod
non ait Scriptura, Multitudo eloquentium; sed, Multitudo
sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26). Sicut
autem saepe sumenda sunt et amara salubria, ita semper vitanda est
perniciosa dulcedo. Sed salubri suavitate, vel suavi salubritate quid
melius? Quanto enim magis illic appetitur suavitas, tanto facilius
salubritas prodest. Sunt ergo ecclesiastici viri qui divina eloquia
non solum sapienter, sed eloquenter etiam tractaverunt: quibus
legendis magis non sufficit tempus, quam deesse ipsi studentibus et
vacantibus possunt.
|
|