|
9. Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum
scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate
fecerunt, sapientes tantummodo, an eloquentes etiam nuncupandi sint.
Quae quidem quaestio apud meipsum, et apud eos qui mecum quod dico
sentiunt, facillime solvitur. Nam ubi eos intelligo, non solum nihil
eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi videri potest. Et
audeo dicere, omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul
intelligere non eos aliter loqui debuisse. Sicut est enim quaedam
eloquentia quae magis aetatem juvenilem decet, est quae senilem; nec
jam dicenda est eloquentia, si personae non congruat eloquentis: ita
est quaedam, quae viros summa auctoritate dignissimos planeque divinos
decet. Hac illi locuti sunt, nec ipsos decet alia, nec alios ipsa:
ipsis enim congruit; alios autem, quanto videtur humilior, tanto
altius non ventositate, sed soliditate transcendit. Ubi vero non eos
intelligo, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed eam tamen
non dubito esse talem, qualis est ubi intelligo. Ipsa quoque
obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda
fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inventione,
verum etiam exercitatione deberet.
10. Possem quidem, si vacaret, omnes virtutes et ornamenta
eloquentiae, de quibus inflantur isti qui linguam suam nostrorum
auctorum linguae, non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere
in istorum Litteris sacris, quos nobis erudiendis, et ab hoc saeculo
pravo in beatum saeculum transferendis, providentia divina providit.
Sed non ipsa me plus quam dici potest in illa eloquentia delectant,
quae sunt his viris cum oratoribus Gentilium poetisve communia: illud
magis admiror et stupeo, quod ista nostra eloquentia ita usi sunt per
alteram quamdam eloquentiam suam, ut nec deesset eis, nec emineret in
eis: quia eam nec improbari ab illis, nec ostentari oportebat; quorum
alterum fieret, si vitaretur; alterum putari posset, si facile
agnosceretur. Et in quibus forte locis agnoscitur a doctis, tales res
dicuntur, ut verba quibus dicuntur, non a dicente adhibita, sed ipsis
rebus velut sponte subjuncta videantur: quasi sapientiam de domo sua,
id est, pectore sapientis procedere intelligas, et tanquam
inseparabilem famulam etiam non vocatam sequi eloquentiam.
|
|