|
11. Quis enim non videat quid voluerit dicere, et quam sapienter
dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia
tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio
vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom.
V, 3-5)? Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus, artis
eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a
Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic
figura, quae KLIMAX graece, latine vero a quibusdam est
appellata gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum verba vel
sensa connectuntur alterum ex altero; sicut hic, ex tribulatione
patientiam, ex patientia probationem, ex probatione spem connexam
videmus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua
pronuntiationis voce singula finita, quae nostri membra et caesa,
Graeci autem KOLA et KOMMATA vocant, sequitur ambitus sive
circuitus, quem PERIODON illi appellant, cujus membra
suspenduntur voce dicentis, donec ultimo finiatur. Nam eorum quae
praecedunt circuitum, membrum illud est primum, quoniam tribulatio
patientiam operatur; secundum, patientia autem probationem; tertium,
probatio vero spem. Deinde subjungitur ipse circuitus, qui tribus
peragitur membris, quorum primum est, spes autem non confundit;
secundum, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris;
tertium, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. At haec atque
hujuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum
praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quod ejus
sapientiam secuta sit eloquentia, non negamus.
12. Scribens ad Corinthios, in secunda Epistola redarguit
quosdam, qui erant ex Judaeis pseudoapostoli, eique detrahebant: et
quoniam seipsum praedicare compellitur, hanc sibi velut insipientiam
tribuens, quam sapienter dicit, quamque eloquenter? sed comes
sapientiae, dux eloquentiae; illam sequens, istam praecedens et
sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet
insipientem esse; alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego
modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed
quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quoniam quidem multi
gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Libenter enim
sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Toleratis enim si
quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si
quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem
dico, quasi nos infirmati simus. In quo autem quis audet (in
insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt? et ego. Israelitae
sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Ministri Christi
sunt? (insipiens dico) super ego . In laboribus plurimum, in
carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius.
A Judaeis quinquies, quadraginta una minus accepi. Ter virgis
caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci: nocte et die in
profundo maris fui; in itineribus saepe, periculis fluminum,
periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus,
periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari,
periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis
saepius, in fame et siti, in jejuniis saepius, in frigore et
nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me
quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et
ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari
oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor (II Cor.
XI, 16-30). Quanta sapientia ista sint dicta vigilantes
vident. Quanto vero etiam eloquentiae concurrerint flumine, et qui
stertit advertit.
13. Porro autem qui novit, agnoscit quod ea caesa quae
KOMMATA Graeci vocant, et membra, et circuitus, de quibus
paulo ante disserui, cum decentissima varietate interponerentur, totam
istam speciem dictionis, et quasi ejus vultum, quo etiam indocti
delectantur moventurque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum
inserere, circuitus sunt: primus minimus, hoc est bimembris; minus
enim quam duo membra circuitus habere non possunt, plura vero possunt:
ergo ille primus est, Iterum dico, ne quis me existimet insipientem
esse. Sequitur alius trimembris, Alioquin velut insipientem
suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur
membra habet quatuor, Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed
quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quartus duo habet,
Quandoquidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et
quintus habet duo, Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis
ipsi sapientes. Etiam sextus bimembris est, Toleratis enim, si quis
vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa, Si quis devorat,
si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra, Si quis in
faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati
simus. Additur trimembris circuitus, In quo autem quis audet (in
insipientia dico), audeo et ego. Hinc jam singulis quibusque caesis
interrogando positis, singula itidem caesa responsione redduntur, tria
tribus, Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen
Abrahae sunt? et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione
posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet,
Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego. Jam caesa
quatuor sequentia, remota decentissime interrogatione funduntur, In
laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum,
in mortibus saepius. Deinde interponitur brevis circuitus, quoniam
suspensa pronuntiatione distinguendum est , A Judaeis quinquies, ut
hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum, quadraginta una minus
accepi. Inde redditur ad caesa, et ponuntur tria, Ter virgis caesus
sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum:
Nocte ac die in profundo maris fui. Deinde quatuordecim caesa
decentissimo impetu profluunt, In itineribus saepe, periculis
fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex
gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in
mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in
vigiliis saepius, in fame et siti, in jejuniis saepius, in frigore et
nuditate. Post haec interponit trimembrem circuitum, Praeter illa
quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium
Ecclesiarum. Et huic duo membra percontatione subjungit, Quis
infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non
uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus, bimembri circuitu
terminatur, Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt
gloriabor. Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula
quodammodo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris,
quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim
dicens: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est
benedictus in saecula, quod non mentior (II Cor. XI, 31).
Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo evaserit,
brevissime narrat.
14. Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum
Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis
quae illa arte traduntur, in iis saltem quae de Apostoli eloquio
commemoravi, ostendere voluissem? nonne facilius graves homines me
nimium, quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec
omnia quando a magistris docentur, pro magno habentur, magno emuntur
pretio, magna jactatione venduntur. Quam jactationem etiam ego
redolere vereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis hominibus
respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia
non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt,
eloquentiam.
15. Sed forte quis putat, tanquam eloquentem nostrum elegisse me
apostolum Paulum. Videtur enim ubi ait, Etsi imperitus sermone,
sed non scientia (Ibid., 6), quasi concedendo obtrectatoribus sic
locutus, non tanquam id verum agnosceret, confitendo. Si autem
dixisset, Imperitus quidem sermone, sed non scientia , nullo modo
aliud posset intelligi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri,
sine qua esse doctor Gentium non valeret. Certe si quid ejus
proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis Epistolis utique
proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores ejus, qui sermonem
praesentis contemptibilem putari volebant, graves et fortes esse
confessi sunt (Ibid. X, 10). Dicendum ergo mihi aliquid esse
video et de eloquentia Prophetarum, ubi per tropologiam multa
obteguntur. Quae quanto magis translatis verbis videntur operiri,
tanto magis cum fuerint aperta dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid
commemorare debeo, ubi quae dicta sunt non cogar exponere, sed
commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius prophetae libro
potissimum hoc faciam, qui se pastorem vel armentarium fuisse dicit,
atque inde divinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret
(Amos VII, 14, 15). Non autem secundum Septuaginta
interpretes, qui etiam ipsi divino Spiritu interpretati, ob hoc
aliter videntur nonnulla dixisse, ut ad spiritualem sensum scrutandum
magis admoneretur lectoris intentio; unde etiam obscuriora nonnulla,
quia magis tropica, sunt eorum: sed sicut ex hebraeo in latinum
eloquium, presbytero Hieronymo utriusque linguae perito
interpretante, translata sunt.
16. Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos, et
fraternae ideo negligentissimos charitatis, rusticus vel ex rustico
iste propheta exclamavit, dicens: Vae qui opulenti estis in Sion,
et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum,
ingredientes pompatice domum Israel! Transite in Chalanne, et
videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth
Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus
eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et
appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et
lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et
vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem Psalterii. Sicut
David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum,
et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione
Joseph (Amos, VI, 1-6). Numquidnam isti, qui Prophetas
nostros tanquam ineruditos et elocutionis ignaros veluti docti
disertique contemnunt, si aliquid eis tale vel in tales dicendum
fuisset, aliter se voluissent dicere, qui tamen eorum insanire
noluissent?
17. Quid enim est quod isto eloquio aures sobriae plus desiderent?
Primo ipsa invectio, quasi sopitis sensibus ut evigilarent, quo
fremitu illisa est? Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in
monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice
domum Israel! Dein, de ut beneficiis Dei, qui eis ampla spatia
regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte
Samariae, ubi utique idola colebantur, Transite, inquit, in
Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in
Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior
terminus eorum termino vestro est. Simul etiam cum ista dicuntur,
locorum nominibus tanquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion,
Samaria, Chalanne, Emath magna, et Geth Palaestinorum. Deinde
verba quae his adjunguntur locis, decentissime variantur: Opulenti
estis, confiditis, transite, ite, descendite.
18. Consequenter denuntiatur futura sub iniquo rege appropinquare
captivitas, cum adjungitur, Qui separati estis in diem malum, et
appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subjiciuntur merita luxuriae,
Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris:
qui comeditis agnum da grege, et vitulos de medio armenti. Ista sex
membra tres bimembres circuitus ediderunt. Non enim ait, Qui
separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis,
qui dormitis in lectis eburneis, qui lascivitis in stratis vestris,
qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; si ita
diceretur, esset quidem et hoc pulchrum, ut ab uno pronomine repetito
singula sex membra decurrerent, et pronuntiantis voce singula
finirentur: sed pulchrius factum est, ut eidem pronomini essent bina
subnexa, quae tres sententias explicarent; unam ad captivitatis
praenuntiationem, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis
solio iniquitatis; alteram ad libidinem, Qui dormitis in lectis
eburneis, et lascivitis in stratis vestris; ad voracitatem vero
tertiam pertinentem, Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de
medio armenti: ut in potestate sit pronuntiantis, utrum singula
finiat, et membra sint sex, an primum et tertium et quintum voce
suspendat, et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto
connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat; unum quo
calamitas imminens, alterum quo lectus impurus, tertium quo prodiga
mensa monstretur.
19. Deinde luxuriosam remordet aurium voluptatem. Ubi cum
dixisset, Qui canitis ad vocem psalterii, quoniam potest exerceri
sapienter a sapientibus musica, mirabili decore dicendi, invectionis
impetu relaxato, et non ad illos, sed de illis jam loquens, ut nos
musicam sapientis a musica luxuriantis distinguere commoneret, non
ait, Qui canitis ad vocem psalterii, et sicut David putatis vos
habere vasa cantici: sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi
audire deberent, Qui canitis ad vocem psalterii, imperitiam quoque
eorum aliis quodammodo indicavit, adjungens, Sicut David putaverunt
se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento
delibuti. Tria haec melius pronuntiantur, si suspensis duobus
prioribus membris circuitus, tertio finiantur.
20. Jam vero quod his omnibus adjicitur, Et nihil patiebantur
super contritione Joseph, sive continuatim dicatur ut unum sit
membrum, sive decentius suspendatur, et nihil patiebantur, et post
hanc distinctionem inferatur, super contritione Joseph, atque sit
bimembris circuitus; miro decore non dictum est, Nihil patiebantur
super contritione fratris, sed positus est pro fratre, Joseph, ut
quicumque frater proprio significaretur ejus nomine, cujus ex fratribus
fama praeclara est, vel in malis quae pendit, vel in bonis quae
rependit. Iste certe tropus ubi Joseph quemcumque fratrem facit
intelligi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus, arte
tradatur. Quam sit tamen pulcher, et quemadmodum afficiat legentes
atque intelligentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit.
21. Et plura quidem, quae pertinent ad praecepta eloquentiae, in
hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri. Sed
bonum auditorem, non tam si diligenter discutiatur, instruit, quam si
ardenter pronuntietur, accendit. Neque enim haec humana industria
composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter; non
intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente
eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri
videre ac dicere potuerunt, ea quae velut oratoria arte discuntur, non
observarentur et notarentur, et in hanc doctrinam non redigerentur,
nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis; quid mirum si et in istis
inveniuntur, quos ille misit qui facit ingenia? Quapropter et
eloquentes quidem, non solum sapientes, canonicos nostros auctores
doctoresque fateamur, tali eloquentia , qualis personis ejusmodi
congruebat.
|
|