|
22. Sed nos etsi de litteris eorum, quae sine difficultate
intelliguntur nonnulla sumimus elocutionis exempla; nequaquam tamen
putare debemus imitandos eos nobis esse in iis quae ad exercendas et
elimandas quodammodo mentes legentium, et ad rumpenda fastidia atque
acuenda studia discere volentium, celandos quoque, sive ut ad pietatem
convertantur, sive ut a mysteriis secludantur, animos impiorum, utili
ac salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi locuti sunt, ut
posteriores qui eos recte intelligerent et exponerent, alteram
gratiam, disparem quidem, verumtamen subsequentem in Dei Ecclesia
reperirent. Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tanquam se
ipsi exponendos simili auctoritate proponant; sed in omnibus sermonibus
suis primitus ac maxime ut intelligantur elaborent, ea quantum possunt
perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intelligat,
aut in rerum quas explicare atque ostendere volumus difficultate ac
subtilitate, non in nostra locutione sit causa quo minus tardiusve quod
dicimus possit intelligi.
|
|