|
Reliquos errores Semipelagianorum Massiliensium coarguere pergit
Augustinus. Verum ut maxima parte superioris libri de initio fidei
egit, sic in primis partibus libri sequentis copiose disserit de
perseverantiae perfectione. Nempe sanctus Doctor ex Prosperi et
Hilarii litteris intellexit, praedestinationis et gratiae inimicos
duplici hoc errore propius a Pelagianis recedere, quod
|
“et initium
fidei, et usque in finem perseverantiam sic in nostra constituant
potestate,”
|
|
quemadmodum hic loquitur, n. 34,
|
“ut Dei dona esse
non putent, neque ad haec habenda atque retinenda Deum operari nostras
cogitationes et voluntates.”
|
|
Quanquam autem hoc posteriore libro et
ad alias eorum quasdam adversus praedestinationem quaestiones
respondeat: quia tamen ipso in exordio proponit disputandum de
perseverantia, inde factum ut liber vulgo vel
nuncuparetur, vel quae ipsius communior in antiquis
codicibus inscriptio est,
|
“de Bono Perseverantiae,”
|
|
sub qua olim
inscriptione citabatur a Remigio archiepiscopo Lugdunensi, in libro
de tenenda veritate Scripturae, cap. 9; a Floro seu Beda vulgato
in Paulum; ab Hincmaro in libro de Praedestinatione, cap. 1,
etc. At certe Prosper, qui operis Hilario ac sibi dicati exemplaria
prima et sinceriora conspexit, eumdem utrique libro inditum fuisse
titulum tradit in principio libri Responsionum ad excerpta
Genuensium.
ait,
|
“beatae memoriae Augustini
episcopi, quorum titulus est, de Praedestinatione Sanctorum.”
|
|
Astipulatur Prospero Noalliensis vetus codex, finito libro primo
subjiciens:
|
“Explicit de Praedestinatione Sanctorum beati
Augustini episcopi liber primus. Incipit secundus.”
|
|
Finito autem
hoc secundo:
|
“Explicit liber secundus sancti Augustini episcopi de
Praedestinatione Sanctorum.”
|
|
De iisdem libris Bellarminus in libro 2, de Gratia et Libero
Arbitrio, cap. 11:
inquit,
|
“delatam fuisse ad
Apostolicam Sedem, Coelestino Pontifice, a Prospero et Hilario
querimoniam, quod in Gallia presbyteri quidam doctrinam sancti
Augustini de praedestinatione reprehenderent. Quid autem Coelestinus
rescripserit, perspicuum est ex Epistola ejus ad Gallos, in qua
inter caetera, posteaquam magnis laudibus sanctum Augustinum extulit,
ita subjunxit: Unde resistatur talibus, quos male crescere videmus,
etc. Et quoniam Galli respondebant, fuisse quidem a Pontifice
commendatam sancti Augustini doctrinam, sed non approbatos in specie
libros illos duos de Praedestinatione Sanctorum, et de Bono
Perseverantiae; contra sanctus Prosper in libro contra Collatorem,
extremo loco demonstrat, Pontificem non potuisse hos libros non
approbare, cum Augustini doctrinam probaverit, et hi libri a caeteris
non dissentiant, etc. Deinde Coelestinus in ea epistola, cap. 2,
ita laudat Augustinum, ut dicat eum semper habitum a Romana Ecclesia
pro magistro optimo, et nunquam eum fuisse saltem rumore sinistrae
suspicionis aspersum. At quomodo ista dicere potuisset Coelestinus,
si Augustinus falso scripsisset, fidem praedestinationis in Ecclesia
catholica semper fuisse, et contra eam neminem nisi errando disputare
potuisse? Nam si Augustini de praedestinatione sententia falsa
esset, non posset idem Augustinus ab ingenti temeritate defendi:
quippe qui non solum tam acriter pro falsitate certasset, sed etiam pro
fide catholica venditare ausus esset, etc. Denique Gelasius in
concilio septuaginta episcoporum non solum probavit omnia scripta sancti
Augustini, et sancti Prosperi; sed etiam contra damnavit libellos
Joannis Cassiani et Fausti Regiensis: cum tamen non ignoraret,
potissimam contentionem inter Prosperum et Cassianum, ac deinde inter
Fulgentium et Faustum, de scriptis sancti Augustini de
Praedestinatione Sanctorum et de Bono Perseverantiae fuisse.”
|
|
|
|