|
16. Sed
inquit,
|
“gratia Dei non secundum merita hominum
datur?”
|
|
Respondeo, Quoniam Deus misericors est.
inquit,
Et hic respondeo, Quoniam Deus judex est
. Ac per hoc et gratis ab eo datur gratia; et justo ejus in aliis
judicio demonstratur, quid in eis quibus datur conferat gratia. Non
itaque simus ingrati, quod secundum placitum voluntatis suae, in
laudem gloriae gratiae suae tam multos liberat misericors Deus de tam
debita perditione, ut si inde neminem liberaret, non esset injustus.
Ex uno quippe omnes in condemnationem non injustam judicati sunt ire,
sed justam. Qui ergo liberatur, gratiam diligat, qui non liberatur,
debitum agnoscat. Si in remittendo debito bonitas, in exigendo
aequitas intelligitur, nusquam esse apud Deum iniquitas invenitur.
17.
inquit,
|
“non solum in parvulorum, verum etiam
in geminorum una atque eadem causa, tam diversum judicium?”
|
|
Nonne
similis quaestio est, cur in diversa causa idem judicium? Recolamus
igitur illos operarios in vinea qui toto die laboraverunt, et eos qui
hora una: nempe causa diversa est impensi laboris, et tamen idem
judicium in redditione mercedis. Numquid et hic audierunt murmurantes
a patrefamilias, nisi, Hoc volo? Ita quippe ejus erga alios fuit
largitas, ut erga alios nulla esset iniquitas. Et isti quidem utrique
in bonis sunt: verumtamen quantum ad justitiam spectat et gratiam,
potest et de reo qui liberatur, recte dici reo qui damnatur , Tolle
quod tuum est, et vade; huic autem volo quod non debetur donare. An
non licet milii facere quod volo? An oculus tuus nequam est, quia ego
bonus sum (Matth. XX, 1-15)? Hic ille si dicat, Cur non
et mihi? merito audiet, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo
(Rom. IX, 20)? Quem certe in uno vestrum benignissimum
largitorem, in te vero exactorem justissimum, in nullo tamen cernis
injustum. Cum enim justus esset, etiamsi utrumque puniret: qui
liberatur, habet unde gratias agat; qui damnatur, non habet quod
reprehendat.
18.
inquit,
|
“hoc oportebat, ut damnatis non
omnibus, quid omnibus deberetur ostenderet, atque ita gratius suam
gratiam vasis misericordiae commendaret; cur in eadem causa me quam
illum potius puniet, aut illum quam me potius liberabit?”
|
|
Hoc non
dico: si quaeris quare; quia fateor me non invenire quid dicam. Si
et hoc quaeris quare; quia in hac re sicut justa est ira ejus, sicut
magna est misericordia ejus, ita inscrutabilia judicia ejus.
19. Adhuc pergat et dicat, Cur quibusdam qui eum coluerunt bona
fide, perseverare usque in finem non dedit? Cur putas, nisi quia non
mentitur qui dicit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam
si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II,
19)? Numquid ergo hominum naturae duae sunt? Absit. Si duae
naturae essent, gratia ulla non esset: nulli enim daretur gratuita
liberatio, si naturae debita redderetur. Hominibus autem videtur,
omnes qui boni apparent fideles, perseverantiam usque in finem accipere
debuisse. Deus autem melius esse judicavit, miscere quosdam non
perseveraturos certo numero sanctorum suorum; ut quibus non expedit in
hujus vitae tentatione securitas, non possint esse securi. Multos
enim a perniciosa elatione reprimit quod ait Apostolus: Quapropter,
qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Voluntate
autem sua cadit, qui cadit; et voluntate Dei stat, qui stat.
Potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 4): non ergo
se ipse, sed Deus. Verumtamen bonum est non altum sapere, sed
timere (Id. XI, 20). In cogitatione autem sua vel cadit
quisque, vel stat. Sicut autem Apostolus ait, quod in libro
superiore memoravi, Non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex
nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor.
III, 5). Quem secutus et beatus Ambrosius audet et dicit: Non
enim in potestate nostra cor nostrum, et nostrae cogitationes. Quod
omnis qui humiliter et veraciter pius est, esse verissimum sentit.
20. Hoc autem Ambrosius ut diceret, in eo libro loquebatur quem de
Fuga saeculi scripsit, docens, hoc saeculum non corpore, sed corde
fugiendum: quod nisi auxilio Dei fieri non posse disseruit. Ait
enim: Frequens nobis de fugiendo saeculo isto sermo; atque utinam
quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus: sed, quod
pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et
vanitatum offusio mentem occupat; ut quod studeas vitare, hoc cogites
animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem
impossibile. Denique voti magis eam esse rem quam effectus, testatur
propheta dicendo,
|
“Declina cor meum in testimonia tua, et non in
avaritiam”
|
|
(Psal. CXVIII, 36). Non enim in potestate
nostra cor nostrum et cogitationes nostrae, quae improviso offusae
mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris:
ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptuaria ingerunt ,
illecebrosa intexunt , ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus,
inserti inanibus cogitationibus ad terrena plerumque dejicimur (De
Fuga saeculi, cap. 1). Non itaque in hominum, sed in Dei est
potestate, ut habeant homines potestatem filii Dei fieri (Joan.
I, 12). Ab ipso quippe accipiunt eam, qui dat cordi humano
cogitationes pias, per quas habeat fidem, quae operetur per
dilectionem (Galat. V, 6): ad quod bonum sumendum et tenendum,
et in eo perseveranter usque in finem proficiendum, non sumus idonei
cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex
Deo est; in cujus est potestate cor nostrum et cogitationes nostrae.
|
|