|
21. Ex duobus itaque parvulis originali peccato pariter obstrictis,
cur iste assumatur, ille relinquatur; et ex duobus aetate jam
grandibus impiis, cur iste ita vocetur, ut vocantem sequatur, ille
autem aut non vocetur, aut non ita vocetur; inscrutabilia sunt judicia
Dei. Ex duobus autem piis, cur huic donetur perseverantia usque in
finem, illi non donetur; inscrutabiliora sunt judicia Dei. Illud
tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis,
illum non esse. Nam si fuissent ex nobis, ait unus praedestinatorum,
qui de pectore Domini biberat hoc secretum, mansissent utique
nobiscum. Quid est, quaeso, Non erant ex nobis; nam si fuissent,
mansissent utique nobiscum? Nonne utrique a Deo creati, utrique ex
Adam nati, utrique de terra facti erant, et ab eo qui dixit, Omnem
flatum ego feci (Isai. LVII, 16), unius ejusdemque naturae
animas acceperant? Nonne postremo utrique vocati fuerant, et vocantem
secuti, utrique ex impiis justificati, et per lavacrum regenerationis
utrique renovati? Sed si haec audiret ille, qui sciebat procul dubio
quod dicebat, respondere posset et dicere: Vera sunt haec, secundum
haec omnia ex nobis erant; verumtamen secundum aliam quamdam
discretionem non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent
utique nobiscum. Quae est tandem ista discretio? Patent Libri
Dei; non avertamus aspectum: clamat Scriptura divina, adhibeamus
auditum. Non erant ex eis, quia non erant secundum propositum
vocati: non erant in Christo electi ante constitutionem mundi, non
erant in eo sortem consecuti, non erant praedestinati secundum
propositum ejus, qui universa operatur. Nam si hoc essent, ex illis
essent, et cum illis sine dubitatione mansissent.
22. Ut enim non dicam quam sit possibile Deo, aversas et adversas
in fidem suam hominum convertere voluntates, et in eorum cordibus
operari, ut nullis adversitatibus cedant, nec ab illo aliqua superati
tentatione discedant; cum possit et quod ait Apostolus facere, ut non
eos permittat tentari super id quod possunt (I Cor. X, 13): ut
ergo id non dicam, certe poterat illos Deus praesciens esse lapsuros,
antequam id fieret, auferre de hac vita. An eo redituri sumus, ut
adhuc disputemus, quanta absurditate dicatur, judicari homines mortuos
etiam de his peccatis, quae praescivit eos Deus perpetraturos fuisse,
si viverent? Quod ita abhorret a sensibus christianis, aut prorsus
humanis, ut id etiam refellere pudeat. Cur enim non dicatur, et
ipsum Evangelium cum tanto labore passionibusque sanctorum frustra esse
praedicatum, vel adhuc etiam praedicari: si judicari poterant
homines, etiam non audito Evangelio, secundum contumaciam vel
obedientiam, quam praescivit Deus habituros fuisse, si audissent?
Nec damnarentur Tyrus et Sidon, quamvis remissius quam illae
civitates, in quibus non credentibus a Domino Christo mirabilia signa
sunt facta: quoniam si apud illas facta essent, in cinere et cilicio
poenitentiam egissent; sicut se habent eloquia veritatis, in quibus
verbis suis Dominus Jesus altius nobis mysterium praedestinationis
ostendit.
23. Si enim quaeratur a nobis, cur apud eos tanta miracula facta
sint qui videntes ea non fuerant credituri, et apud eos facta non sint
qui crederent si viderent; quid respondebimus? Numquid dicturi
sumus, quod in libro illo dixi, ubi sex quibusdam quaestionibus
Paganorum, sine praejudicio tamen aliarum causarum, quas prudentes
possunt vestigare, respondi? Hoc quippe, ut scitis, cum Christus
quare post tam longa tempora venerit, quaereretur, dixi, quod his
temporibus et his locis quibus Evangelium ejus non est praedicatum,
tales omnes in ejus praedicatione futuros esse praesciebat, quales
multi in ejus corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis
ab eo mortuis credere voluerunt. Item paulo post in eodem libro,
atque in eadem quaestione: Quid mirum, inquam, si tam infidelibus
plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis
praedicari merito nollet, quos nec verbis nec miraculis suis credituros
esse praesciebat (Epist. 102, quaest. 2)? Haec certe de
Tyro et Sidone non possumus dicere, et in eis cognoscimus ad eas
causas praedestinationis haec divina judicia pertinere, sine quarum
causarum latentium praejudicio tunc ista respondere me dixi. Facile
est quippe ut infidelitatem accusemus Judaeorum de libera voluntate
venientem, qui factis apud se tam magnis virtutibus credere noluerunt.
Quod et Dominus increpans arguit, et dicit: Vae tibi, Chorozain
et Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes,
quae factae sunt in vobis. olim in cilicio et cinere poenitentiam
egissent. Sed numquid possumus dicere, etiam Tyrios et Sidonios
talibus apud se virtutibus factis credere noluisse, aut credituros non
fuisse, si fierent? cum eis ipse Dominus attestetur, quod acturi
essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent
divinarum illa signa virtutum. Et tamen in die judicii punientur,
quamvis minori supplicio quam illae civitates, quae apud se virtutibus
factis credere noluerunt. Secutus enim Dominus ait: Verumtamen dico
vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis
(Matth. XI, 21, 22). Severius ergo punientur isti, illi
remissius; sed tamen punientur. Porro si etiam secundum facta quae
facturi essent si viverent, mortui judicantur; profecto, quia fideles
futuri erant isti, si eis cum tantis miraculis fuisset Evangelium
praedicatum, non sunt utique puniendi; punientur autem; falsum est
igitur et secundum ea mortuos judicari, quae facturi essent si ad
viventes Evangelium perveniret. Et si hoc falsum est, non est cur
dicatur de infantibus qui pereunt sine Baptismate morientes, hoc in
eis eo merito fieri, quia praescivit eos Deus, si viverent,
praedicatumque illis fuisset Evangelium, infideliter audituros.
Restat igitur ut solo peccato originali teneantur obstricti, et
propter hoc solum eant in damnationem; quod videmus aliis eamdem
habentibus causam, non nisi per Dei gratuitam gratiam regeneratione
donari; et ejus occulto, justo tamen judicio, quoniam non est
iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14), quosdam etiam post
Baptismum pessime vivendo perituros, in hac tamen vita quo usque
pereant detineri; qui non perirent, si eis corporis mors, lapsum
eorum praeveniens, subveniret. Quoniam nullus mortuus judicatur ex
bonis seu malis, quae fuerat si non moreretur acturus: alioquin Tyrii
et Sidonii non secundum ea quae gesserunt poenas luerent; sed potius
secundum ea quae gesturi fuerant, si in eis illae virtutes evangelicae
factae fuissent, per grandem poenitentiam et per Christi fidem
consequerentur salutem.
|
|