CAPUT X.

24. Quidam disputator catholicus non ignobilis hunc Evangelii locum sic exposuit, ut diceret praescisse Dominum Tyrios et Sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum factis apud se miraculis credidissent, et misericordia potius non eum illic ista fecisse: quoniam graviori poenae obnoxii fierent, si fidem quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent. In qua sententia docti hominis et admodum acuti, quae sint adhuc merito requirenda , quid me nunc attinet dicere, cum et ipsa nobis ad id quod agimus suffragetur? Si enim miseratione Dominus non fecit in istis virtutes, per quas fieri possent fideles, ne gravius punirentur cum postea fierent infideles, quod eos futuros fuisse praescivit; satis aperteque monstratur, de his peccatis neminem judicari mortuorum, quae praescivit fuisse facturum, si aliquo modo ei ne illa faciat subvenitur: sicut Tyriis et Sidoniis, si sententia illa vera est, subvenisse dicitur Christus, quos maluit non accedere ad fidem, quam scelere multo graviore discedere a fide, quod eos, si accessissent, praeviderat fuisse facturos. Quamvis si dicatur, Cur non factum est ut crederent potius, et hoc eis praestaretur, ut antequam fidem relinquerent, ex hac vita migrarent? quid responderi possit, ignoro. Qui enim dicit, relicturis fidem beneficio fuisse concessum, ne habere inciperent quod graviore impietate desererent, satis indicat non judicari hominem ex eo quod praenoscitur male fuisse facturus, si ei quocumque beneficio ut id non faciat consulatur. Consultum est igitur et illi, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Sed cur non ita consultum fuerit Tyriis ac Sidoniis, ut crederent et raperentur, ne malitia mutaret intellectum eorum; forsitan responderet ille, cui placuit isto modo hanc solvere quaestionem: ego vero quantum ad hoc quod ago attinet, sufficere video, ut secundum istam quoque sententiam, demonstrentur homines non judicari de his quae non fecerunt, etiamsi facturi fuisse praevisi sunt. Quanquam, ut dixi, hanc opinionem, qua putantur in morientibus vel mortuis vindicari peccata , quae praesciti sunt facturi esse si viverent, etiam refellere pudeat, ne videamur et nos existimasse alicujus esse momenti, quam maluimus disputatione cohibere, quam silentio praeterire.