|
25. Proinde, sicut Apostolus ait, Non volentis neque currentis,
sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): qui et parvulis quibus
vult, etiam non volentibus neque currentibus subvenit, quos ante
constitutionem mundi elegit in Christo, daturus eis gratiam gratis,
hoc est, nullis eorum vel fidei vel operum meritis praecedentibus: et
majoribus etiam his quos praevidit, si apud eos facta essent, suis
miraculis credituros, quibus non vult subvenire, non subvenit; de
quibus in sua praedestinatione occulte quidem, sed juste aliud
judicavit. Non enim est iniquitas apud Deum; sed inscrutabilia sunt
judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Id. XI, 33):
universae autem viae Domini misericordia et veritas (Psal.
XXIV, 10). Investigabilis ergo est misericordia, qua cujus
vult miseretur, nullis ejus praecedentibus meritis: et investigabilis
veritas, qua quem vult obdurat (Rom. IX, 18), ejus quidem
praecedentibus meritis, sed cum eo cujus miseretur plerumque
communibus. Sicut duorum geminorum, quorum unus assumitur, unus
relinquitur, dispar est exitus, merita communia: in quibus tamen sic
alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla ejus iniquitate
damnetur. Numquid enim iniquitas est apud Deum? Absit: sed
investigabiles sunt viae ipsius. Itaque misericordiam ejus in his qui
liberantur, et veritatem in his qui puniuntur, sine dubitatione
credamus: neque inscrutabilia scrutari, aut investigabilia vestigare
conemur. Ex ore quippe infantium et lactentium suam perficit laudem
(Psal. VIII, 3): ut quod in his videmus quorum liberationem
bona eorum merita nulla praecedunt, et in his quorum damnationem
utrisque communia originalia sola praecedunt, hoc et in majoribus fieri
nequaquam omnino cunctemur, id est, non putantes, vel secundum sua
merita gratiam cuiquam dari, vel nisi suis meritis quemquam puniri,
sive pares qui liberantur atque puniuntur, sive dispares habeant causas
malas; ut qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12);
et qui gloriatur, non in se ipso, sed in Domino glorietur (Id.
I, 31).
26. Cur autem
|
“causam parvulorum ad exemplum majorum,”
|
|
sicut
scribitis,
(Supra, in Epist. Hilarii,
n. 8) homines, qui contra Pelagianos non dubitant esse peccatum
originale, quod per unum hominem intravit in mundum, et ex uno omnes
isse in condemnationem (Rom. V, 12, 16)? Quod et Manichaei
non accipiunt, qui non solum omnes Veteris Instrumenti scripturas in
ulla auctoritate non habent; verum etiam eas quae ad Novum pertinent
Testamentum sic accipiunt, ut suo quodam privilegio, imo sacrilegio,
quod volunt sumant, quod nolunt rejiciant: contra quos agebam in
libris de Libero Arbitrio, unde isti nobis praescribendum putant.
Ideo quaestiones operosissimas incidentes enucleate solvere nolui, ne
nimium longum opus esset, ubi me adversus tam perversos testimoniorum
divinorum non adjuvabat auctoritas. Et poteram, sicut feci,
quodlibet horum verum esset, quae non definite interponebam, certa
tamen ratione concludere, in omnibus Deum esse laudandum, sine ulla
necessitate credendi duas, sicut illi volunt, coaeternas boni et mali
permixtas esse substantias.
27. Denique in primo Retractationum libro, quod opus meum nondum
legistis, cum ad eosdem libros retractandos venissem, hoc est, de
Libero Arbitrio, ita locutus sum:
inquam,
|
“libris
ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones quas vel
enodare non poteram, vel longam sermocinationem in praesenti
requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte, vel ex omnibus
earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat quid potius
congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur,
ut quodlibet eorum verum esset, laudandus crederetur, vel etiam
ostenderetur Deus. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est,
qui negant ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum,
si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt: eo
modo volentes secundum suae impietatis errorem (Manichaei enim
sunt), immutabilem quamdam, et Deo coaeternam introducere naturam
mali”
|
|
(Retract. lib. 1, cap. 9, n. 2). Item post
aliquantum alio loco:
inquam,
|
“ex qua
miseria peccantibus justissime inflicta, liberat Dei gratia: quia
homo sponte, id est, libero arbitrio cadere potuit, non etiam
surgere: ad quam miseriam justae damnationis pertinet ignorantia et
difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae; nec
ab isto malo liberatur quisquam, nisi Dei gratia: quam miseriam
nolunt Pelagiani ex justa damnatione descendere, negantes originale
peccatum: quamvis ignorantia et difficultas, etiamsi essent hominis
primordia naturalia; nec sic culpandus, sed laudandus esset Deus,
sicuti in eodem libro tertio disputavimus. Quae disputatio contra
Manichaeos habenda est, qui non accipiunt scripturas sanctas Veteris
Instrumenti, in quibus peccatum originale narratur; et quidquid inde
in Litteris apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum
fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tanquam non fuerit ab
Apostolis dictum. Contra Pelagianos autem hoc defendendum est, quod
utraque Scriptura commendat, quam se accipere profitentur”
|
|
(Retract. lib. 1, c. 9, n. 6). Haec dixi in primo libro
Retractationum, cum retractarem libros de Libero Arbitrio. Nec
sola sane ista ibi a me dicta sunt de his libris; verum et alia multa,
quae huic ad vos operi inserere longum putavi, et non necessarium:
quod et vos existimo esse judicaturos, cum omnia legeritis. Quamvis
ergo in libro tertio de Libero Arbitrio ita de parvulis disputaverim,
ut etiamsi verum esset quod dicunt Pelagiani, ignorantiam et
difficultatem, sine quibus nullus hominum nascitur, primordia, non
supplicia esse naturae; vincerentur tamen Manichaei, qui volunt
duas, boni scilicet et mali, coaeternas esse naturas: numquid ideo
fides in dubium vocanda vel deserenda est, quam contra ipsos
Pelagianos catholica defendit Ecclesia, quae asserit originale esse
peccatum, cujus reatus generatione contractus, regeneratione solvendus
est? Quod si et isti fatentur nobiscum, ut simul in hac causa
Pelagianorum destruamus errorem; cur putant esse dubitandum, quod
etiam parvulos Deus, quibus dat suam gratiam per Baptismatis
sacramentum, eruat de potestate tenebrarum, et transferat in regnum
Filii charitatis suae (Coloss. I, 13)? In eo ergo quod aliis
eam dat, aliis non dat, cur nolunt cantare Domino misericordiam et
judicium (Psal. C, 1)? Cur autem illis potius quam illis
detur, Quis cognovit sensum Domini (Rom. XI, 34)? Quis
inscrutabilia scrutari valeat? quis investigabilia vestigare?
|
|