|
28. Conficitur itaque gratiam Dei non secundum merita accipientium
dari, sed secundum placitum voluntatis ejus, in laudem et gloriam
ipsius gratiae ejus (Ephes. I, 5), ut qui gloriatur, nullo modo
in se ipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31): qui
hominibus dat quibus vult, quoniam misericors est; quod et si non
det, justus est: et non dat quibus non vult, ut notas faciat divitias
gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Dando enim
quibusdam quod non merentur, profecto gratuitam, et per hoc veram suam
gratiam esse voluit: non omnibus dando, quid omnes merentur ostendit.
Bonus in beneficio certorum, justus in supplicio caeterorum: et bonus
in omnibus, quoniam bonum est, cum debitum redditur; et justus in
omnibus, quoniam justum est, cum indebitum sine cujusquam fraude
donatur.
29. Defenditur autem sine meritis Dei gratia, id est vera gratia,
etiamsi parvuli baptizati, sicut Pelagiani sentiunt, non eruuntur de
potestate tenebrarum, quia nulli peccato, sicut putant Pelagiani,
tenentur obnoxii, sed tantum in regnum Domini transferuntur: etiam
sic enim sine ullis bonis meritis datur eis regnum quibus datur, et
sine ullis malis meritis non datur eis quibus non datur. Quod adversus
eosdem Pelagianos dicere solemus, quando nobis objiciunt, quod fato
tribuamus Dei gratiam, dicendo eam non secundum merita nostra dari.
Ipsi enim potius Dei gratiam fato in parvulis tribuunt, qui dicunt
fatum esse, ubi meritum non est . Nulla quippe merita, etiam
secundum ipsos Pelagianos, possunt in parvulis inveniri, cur alii
eorum mittantur in regnum, alii vero alienentur a regno. Sicut autem
nunc, ut ostenderem gratiam Dei non secundum merita nostra dari,
secundum utrumque sensum hoc defendere malui; et secundum nostrum
scilicet, qui obstrictos originali peccato parvulos dicimus, et
secundum Pelagianorum, qui originale negant esse peccatum; nec tamen
ideo mihi est ambigendum, habere parvulos quod eis dimittat qui salvum
facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21): ita in
tertio libro de Libero Arbitrio secundum utrumque sensum restiti
Manichaeis, sive supplicia, sive primordia naturae sint ignorantia et
difficultas, sine quibus nullus hominum nascitur; et tamen unum horum
teneo, ibi quoque a me satis evidenter expressum: quod non sit ista
natura instituti hominis, sed poena damnati (Capp. 20 et 23).
30. Frustra itaque mihi de illius libri mei vetustate
praescribitur, ne agam causam sicut debeo agere parvulorum, et inde
gratiam Dei non secundum me rita hominum dari, perspicuae veritatis
luce convincam. Si enim quando libros de Libero Arbitrio laicus
coepi, presbyter explicavi , adhuc de damnatione infantium non
renascentium et de renascentium liberatione dubitarem; nemo, ut
opinor, esset tam injustus atque invidus, qui me proficere
prohiberet, atque in hac dubitatione remanendum mihi esse judicaret.
Cum vero rectius possit intelligi, non me propterea de hac re
dubitasse credi oportere, quia contra quos mea dirigebatur intentio,
sic mihi visi sunt refellendi, ut sive poena esset peccati originalis
in parvulis, quod veritas habet; sive non esset, quod nonnulli
errantes opinantur; nullo modo tamen quam Manichaeorum error inducit,
duarum naturarum, boni scilicet et mali, permixtio crederetur: absit
ut causam parvulorum sic relinquamus, ut esse nobis dicamus incertum,
utrum in Christo regenerati, si moriantur parvuli, transeant in
aeternam salutem; non regenerati autem transeant in mortem secundam:
quoniam quod scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit in
mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit
(Rom. V, 12,); aliter recte intelligi non potest: nec a morte
perpetua, quae justissime est retributa peccato, liberat quemquam
pusillorum atque magnorum, nisi ille qui propter remittenda et
originalia et propria nostra peccata mortuus est sine ullo suo originali
propriove peccato. Sed quare illos potius quam illos? Iterum atque
iterum dicimus, nec nos piget, O homo, tu quis es qui respondeas
Deo (Rom. IX, 20)? Inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus (Id. XI, 33). Et hoc adjiciamus:
Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris
(Eccli. III, 22).
31. Videtis enim , charissimi, quam sit absurdum, et a fidei
sanitate atque sinceritate veritatis alienum, ut dicamus parvulos
mortuos secundum ea judicari, quae praesciti sunt facturi esse si
viverent. In hanc autem sententiam, quam certe omnis sensus humanus
quantulacumque ratione subnixus, maximeque christianus, exhorret, ire
compulsi sunt, qui sic a Pelagianorum errore alieni esse voluerunt,
ut tamen gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, qua nobis
una post lapsum primi hominis, in quo omnes cecidimus, subvenitur,
secundum merita nostra dari sibi adhuc existiment esse credendum, et
disputatione insuper proferendum. Quod ipse Pelagius ante orientales
episcopos judices, damnationis suae timore damnavit. Hoc autem si non
dicatur, de mortuorum scilicet operibus, quae facturi fuerant si
viverent, bonis aut malis, ac per hoc nullis et in ipsa Dei
praescientia non futuris: hoc ergo si non dicatur, quod cernitis
quanto errore dicatur; quid restabit, nisi ut gratiam Dei non
secundum merita nostra dari, quod contra haeresim Pelagianam catholica
defendit Ecclesia, remota contentionis caligine fateamur; atque id
maxime in parvulis evidentiore veritate cernamus? Neque enim fato
cogitur Deus illis infantibus subvenire, illis autem non subvenire;
cum sit utrisque causa communis: aut res humanas in parvulis non divina
providentia, sed fortuitis agi casibus opinabimur, cum rationales vel
damnandae vel liberandae sint animae; quandoquidem nec passer cadit in
terram sine voluntate Patris nostri qui in coelis est (Matth. X,
29): aut parentum negligentiae sic tribuendum est , quod parvuli
sine Baptismate moriuntur, ut nihil ibi agant superna judicia;
tanquam ipsi qui hoc modo male moriuntur, parentes sibi negligentes
voluntate propria de quibus nascerentur, elegerint: quid dicam, quod
parvulus aliquando antequam illi per ministerium baptizantis succurri
possit, exspirat? Plerumque enim festinantibus parentibus et paratis
ministris ut Baptismus parvulo detur, Deo tamen nolente non datur,
qui eum paululum in hac vita non tenuit ut daretur. Quid etiam, quod
aliquando parvulis infidelium filiis potuit, ne irent in perditionem,
et filiis fidelium non potuit Baptismate subveniri? Ubi certe
ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio (Rom. II,
11): alioquin cultorum suorum potius, quam inimicorum filios
liberaret.
|
|