|
32. Jam vero, quoniam de dono perseverantiae nunc agimus, quid est
quod morituro non baptizato subvenitur, ne sine Baptismate moriatur;
et baptizato casuro non subvenitur, ut ante moriatur? Nisi forte illi
adhuc absurditati auscultabimus, qua dicitur nihil prodesse cuiquam
mori antequam cadat, quia secundum eos actus judicabitur, quos eum
praescivit Deus acturum fuisse si viveret. Hanc perversitatem
sanitati fidei tam vehementer adversam, quis patienter audiat? quis
ferat? Et tamen hoc dicere urgentur, qui non fatentur gratiam Dei
non secundum merita nostra dari. Qui autem nolunt dicere unumquemque
mortuorum secundum ea judicari, quae Deus illum praescivit acturum
fuisse si viveret, intuentes quam manifesta falsitate et quanta
absurditate dicatur; non eis remanet cur dicant, quod in Pelagianis
damnavit, et ab ipso Pelagio damnari fecit Ecclesia, gratiam Dei
secundum merita nostra dari: cum videant alios parvulos non regeneratos
ad aeternam mortem, alios autem regeneratos ad aeternam vitam tolli de
hac vita; ipsosque regeneratos, alios perseverantes usque in finem
hinc ire, alios quousque decidant hic teneri, qui utique non
decidissent, si antequam laberentur hinc exissent; et rursus quosdam
lapsos quousque redeant non exire de hac vita, qui utique perirent, si
antequam redirent, exirent.
33. Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in
finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari; sed
dari secundum ipsius secretissimam, eamdemque justissimam,
sapientissimam, beneficentissimam voluntatem: quoniam quos
praedestinavit, ipsos et vocavit (Id. VIII, 30) vocatione
illa de qua dictum est, Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei
(Id. XI, 29). Ad quam vocationem pertinere nullus est homo ab
hominibus certa asseveratione dicendus, nisi cum de hoc saeculo
exierit: in hac autem vita humana quae tentatio est super terram (Job
VII, 1), qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X,
12). Ideo quippe (sicut jam supra diximus [Cap. 8, n.
19]) non perseveraturi perseveraturis providentissima Dei voluntate
miscentur, ut esse discamus non alta sapientes, sed humilibus
consentientes (Rom. XII, 16), et cum timore et tremore
nostram ipsorum salutem operemur: Deus est enim qui operatur in nobis
et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12 et
13). Nos ergo volumus, sed Deus in nobis operatur et velle: nos
ergo operamur, sed Deus in nobis operatur et operari, pro bona
voluntate. Hoc nobis expedit et credere et dicere: hoc est pium, hoc
verum, ut sit humilis et submissa confessio, et detur totum Deo.
Cogitantes credimus, cogitantes loquimur, cogitantes agimus quidquid
agimus: quod autem attinet ad pietatis viam et verum Dei cultum, non
sumus idonei cogitare aliquid tanquam ex nobismetipsis, sed
sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5).
|
“Non
enim est in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes:”
|
|
unde idem qui hoc ait, item dicit Ambrosius (De Fuga saeculi,
cap. 1),
|
“Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat?
Sed hoc sine divino auxilio qui fieri potest? nullo profecto modo.
Denique,”
|
|
inquit,
|
“supra eadem Scriptura dicit, Beatus vir cujus
est auxilium ejus abs te, Domine; ascensus in corde ejus”
|
|
(Psal.
LXXXIII, 6). Hoc utique ut diceret, non solum in Litteris
sacris legebat, sed sicut de illo viro sine dubitatione credendum est,
etiam in corde suo sentiebat Ambrosius. Quod ergo in sacramentis
fidelium dicitur, ut sursum cor habeamus ad Dominum, munus est
Domini: de quo munere ipsi Domino Deo nostro gratias agere, a
sacerdote post hanc vocem quibus hoc dicitur admonentur; et dignum ac
justum esse respondent (In praefatione ad canonem Missae). Cum
enim non sit in nostra potestate cor nostrum, sed divino sublevetur
auxilio, ut ascendat, et quae sursum sunt sapiat, ubi Christus est
in dextra Dei sedens, non quae super terram (Coloss. III, 1,
2): cui de hac tanta re agendae sunt gratiae, nisi hoc facienti
Domino Deo nostro, qui nos per tale beneficium liberando de profundo
hujus mundi, elegit, et praedestinavit ante constitutionem mundi?
|
|