CAPUT XIV.

34. Sed aiunt praedestinationis definitionem utilitati praedicationis adversam (Supra, in Epistolis Hilarii et Prosperi, col. 947-954). Quasi vero adversata sit Apostolo praedicanti. Nonne ille doctor Gentium in fide et veritate et praedestinationem toties commendavit, et verbum Dei praedicare non destitit? Numquid quia dixit, Deus est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13); ideo non ipse, et ut velimus quae Deo placeant, et ut operemur, hortatus est? aut quia dixit, Qui in vobis bonum opus coepit, perficiet usque in diem Christi Jesu (Id. I, 6.); ideo ut inciperent homines et perseverarent usque in finem, ipse non suasit? Nempe ipse Dominus hominibus praecepit ut crederent, atque ait, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1): nec tamen ideo ejus falsa sententia est, nec vana definitio ubi ait, Nemo venit ad me, id est, nemo credit in me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Id. VI, 66). Nec rursus, quia vera est haec definitio, ideo vana est illa praeceptio. Cur ergo praedicationi, praeceptioni, exhortationi, correptioni, quae omnia frequentat Scriptura divina, existimamus inutilem definitionem praedestinationis, quam commendat eadem Scriptura divina.

35. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam (Joan. XVIII, 9)? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud: praescientia scilicet , et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Caeteri autem ubi nisi in massa perditionis justo divino judicio relinquuntur? Ubi Tyrii relicti sunt et Sidonii, qui etiam credere potuerunt, si mira illa Christi signa vidissent. Sed quoniam ut crederent, non erat eis datum, etiam unde crederent est negatum. Ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus, vel audiant verba, vel signa conspiciant: et tamen si Dei altiore judicio, a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel facta, per quae possent credere, si audirent utique talia vel viderent. In eadem perditionis massa relicti sunt etiam Judaei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis clarisque virtutibus. Cur enim non poterant credere, non tacuit Evangelium, dicens: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum; ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et ideo non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor illorum; ut non videant oculis, nec intelligant corde, et convertantur, et sanem illos (Joan. XII, 37-40). Non erant ergo sic excaecati oculi, nec sic induratum cor Tyriorum et Sidoniorum: quoniam credidissent, si qualia viderunt isti signa vidissent. Sed nec illis profuit quod poterant credere, quia praedestinati non erant ab eo, cujus inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae; nec istis obfuisset quod non poterant credere, si ita praedestinati essent, ut eos caecos Deus illuminaret, et induratis cor lapideum vellet auferre. Verum quod dixit Dominus de Tyriis et Sidoniis, aliquo alio modo potest fortassis intelligi: neminem tamen venire ad Christum, nisi cui fuerit datum, et eis dari qui in illo electi sunt ante constitutionem mundi, procul dubio confitetur, a quo non surdis auribus cordis eloquium divinum auribus carnis auditur. Et tamen haec praedestinatio, quae satis aperte etiam verbis evangelicis explicatur, non prohibuit Dominum et propter incipiendum dicere, quod paulo ante commemoravi, Cre, dite in Deum, et in me credite: et propter perseverandum, Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1). Audiunt enim haec et faciunt, quibus datum est: non autem faciunt, sive audiant, sive non audiant, quibus non datum est. Quia vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni coelorum; illis autem non est datum (Matth. XIII, 11). Quorum alterum ad misericordiam, alterum ad judicium pertinet illius, cui dicit anima nostra, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).

36. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio fidei perseverantis et proficientis, ut quod oportet audiant, quibus datum est ut obediant : quomodo enim audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Nec rursus, praedicatione fidei proficientis et usque ad ultimum permanentis, impedienda est praedicatio praedestinationis, ut qui fideliter et obedienter vivit, non de ipsa obedientia tanquam de suo non accepto bono extollatur: sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

“In nullo”

enim

“gloriandum, quando nostrum nihil sit.”

Quod vidit fidelissime Cyprianus, et fidentissime definivit (Lib. 3 ad Quirin., cap. 4), per quod utique praedestinationem certissimam pronuntiavit. Nam si

“in nullo gloriandum est, quando nostrum nihil sit:”

profecto nec de obedientia perseverantissima gloriandum est; nec ita nostra, tanquam non sit nobis desuper donata, dicenda est. Et ipsa igitur Dei donum est, quod se daturum Deus vocatis suis illa vocatione, de qua dictum est, Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29), omni christiano confitente praescivit. Haec est igitur praedestinatio, quam fideliter atque humiliter praedicamus. Nec tamen idem doctor et factor, qui et in Christum credidit, et in sancta obedientia usque ad passionem pro Christo perseverantissime vixit, ideo cessavit praedicare Evangelium, exhortari ad fidem piosque mores, atque ad ipsam usque in finem perseverantiam, quoniam dixit,

“in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit;”

ubi veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sine ulla ambiguitate declaravit: quam se daturum quoniam praescivit Deus, his Cypriani verbis procul dubio praedestinatio praedicata est: quae si Cyprianum a praedicatione obedientiae non prohibuit, nec nos utique debet prohibere.

37. Quamvis ergo dicamus Dei donum esse obedientiam; tamen homines exhortamur ad eam. Sed illis qui veritatis exhortationem obedienter audiunt, ipsum donum Dei datum est, hoc est, obedienter audire: illis autem qui non sic audiunt, non est datum. Non enim quicumque, sed Christus, Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 66): et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII, 11). Et de continentia: Non omnes, inquit, capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Id. XIX, 11). Et cum Apostolus ad pudicitiam conjugalem conjuges hortaretur: Vellem, inquit, omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Ubi satis ostendit, non tantum continentiam donum Dei esse, sed conjugatorum etiam castitatem. Quae cum vera sint, hortamur tamen ad haec, quantum cuique nostrum datum est ut possit hortari; quia et hoc ejus donum est, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16). Unde et Apostolus, Secundum gratiam, inquit, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Et alio loco, Unicuique, inquit, sicut Dominus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, aliquid est, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 10, 5, 6, 7). Ac per hoc sicut exhortatur et praedicat recte, sed ille qui accepit hoc donum: ita exhortantem recte atque praedicantem profecto ille obedienter audit, qui accepit hoc donum. Hinc est quod Dominus, cum eis loqueretur, qui carnis aures apertas haberent, dicebat tamen, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8): quas non omnes habere procul dubio noverat. A quo autem habeant, quicumque habent, ipse Dominus ostendit, ubi ait: Dabo eis cor cognoscendi me et aures audientes (Baruch II, 31). Aures ergo audiendi, ipsum est donum obediendi, ut qui id haberent, venirent ad eum, ad quem nemo venit, nisi fuerit ei datum a Patre ipsius. Exhortamur ergo atque praedicamus: sed qui habent aures audiendi, obedienter nos audiunt: qui vero eas non habent, fit in eis quod scriptum est, ut audientes non audiant (Matth. XIII, 13); audientes videlicet corporis sensu, non audiant cordis assensu. Cur autem illi habeant aures audiendi, illi non habeant, hoc est, cur illis datum sit a Patre ut veniant ad Filium, illis autem non sit datum, quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus consilarius fuit (Rom. XI, 34)? aut tu quis es, o homo, qui respondeas Deo (Id. IX, 20)? Numquid ideo negandum est quod apertum est, quia comprehendi non potest quod occultum est? numquid, inquam, propterea dicturi sumus quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita sit non possumus invenire?