CAPUT XV.

38. Sed aiunt, ut scribitis,

“Neminem posse correptionis stimulis excitari, si dicatur in conventu Ecclesiae audientibus multis: Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate accepta obediendi voluntate veneritis ad fidem, vel accepta perseverantia maneatis in fide; caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adjutorium gratiae miserantis erexit. Verumtamen si qui estis necdum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua velitis et sitis electi: et si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis.”

Ista cum dicuntur, ita nos a confitenda vera Dei gratia, id est, quae non secundum merita nostra datur, et a confitenda secundum eam praedestinatione sanctorum deterrere non debent; sicut non deterremur a confitenda praescientia Dei, si quis de illa populo sic loquatur, ut dicat:

“Sive nunc recte vivatis, sive non recte, tales eritis postea, quales vos Deus futuros esse praescivit, vel boni si bonos, vel mali si malos.”

Numquid enim, si hoc audito nonnulli in torporem segnitiemque vertantur, et a labore proclives ad libidinem post concupiscentias suas eant, propterea de praescientia Dei falsum putandum est esse, quod dictum est? Nonne si Deus illos bonos futuros esse praescivit, boni erunt, in quantalibet nunc malignitate versentur; si autem malos, mali erunt, in quantalibet nunc bonitate cernantur? Fuit quidam in nostro monasterio, qui corripientibus fratribus cur quaedam non facienda faceret, et facienda non faceret, respondebat: Qualiscumque nunc sim, talis ero qualem me Deus futurum esse praescivit. Qui profecto et verum dicebat, et hoc vero non proficiebat in bonum: sed usque adeo profecit in malum, ut deserta monasterii societate fieret canis reversus ad suum vomitum: et tamen adhuc qualis sit futurus, incertum est. Numquid ergo propter hujusmodi animas ea quae de praescientia Dei vera dicuntur, vel neganda sunt vel tacenda; tunc scilicet, quando si non dicantur, in alios itur errores?