|
39. Sunt etiam qui propterea vel non orant, vel frigide orant,
quoniam Domino dicente didicerunt, scire Deum quid nobis necessarium
sit, priusquam petamus ab eo (Matth. VI, 8). Num propter
tales hujus sententiae veritas deserenda, aut ex Evangelio delenda
putabitur? Imo cum constet alia Deum, danda etiam non orantibus ,
sicut initium fidei; alia nonnisi orantibus praeparasse, sicut usque
in finem perseverantiam: profecto qui ex se ipso hanc se habere putat,
non orat ut habeat. Cavendum est igitur, ne dum timemus ne tepescat
hortatio, exstinguatur oratio, accendatur elatio.
40. Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur
impellit; et capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos qui
capere non possunt, non solum veritate fraudentur, verum etiam
falsitate capiantur, qui verum capere, quo caveatur falsitas,
possunt. Facile est enim, imo et utile, ut taceatur aliquod verum
propter incapaces. Nam unde est illud Domini, Adhuc multa habeo
vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI,
12)? et illud Apostoli, Non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac
vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc
quidem potestis (I Cor. III, 1, 2)? Quamvis modo quodam
dicendi fieri possit, ut id quod dicitur, et parvulis lac, et
grandibus esca sit. Sicut, In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), quis
christianus tacere potest? quis capere? aut quid in doctrina sana
potest inveniri grandius? Quod tamen et parvulis non tacetur et
grandibus, nec parvulis occultatur a grandibus . Sed alia est ratio
verum tacendi, alia verum dicendi necessitas. Causas verum tacendi
longum est omnes quaerere vel inserere: quarum tamen est et haec una,
ne pejores faciamus eos qui non intelligunt, dum volumus eos qui
intelligunt facere doctiores; qui nobis aliquid tale tacentibus
doctiores quidem non fiunt, sed nec pejores fiunt Cum autem res vera
ita se habet, ut fiat pejor nobis ean dicentibus, ille qui capere non
potest; nobis autem tacentibus, ille qui potest: quid putamus esse
faciendum? Nonne potius est dicendum verum, ut qui potest capere
capiat; quam tacendum, ut non solum id ambo non capiant, verum etiam
qui est intelligentior, ipse sit pejor? Qui si audiret et caperet,
per illum etiam plures discerent. Quo enim est capacior ut discat, eo
magis est idoneus ut alios doceat. Instat inimicus gratiae, atque
urget modis omnibus, ut credatur secundum merita nostra dari, ac sic
gratia jam non sit gratia (Rom. XI, 6): et nos nolumus dicere,
quod teste Scriptura possumus dicere? timemus enim videlicet, ne
loquentibus nobis offendatur, qui veritatem non potest capere; et non
timemus, ne tacentibus nobis, qui veritatem potest capere, falsitate
capiatur?
41. Aut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam
sancta Scriptura evidenter eloquitur, ut in praedestinatis sine
poenitentia sint dona et vocatio Dei; aut gratiam Dei secundum merita
nostra dari confitendum, quod sapiunt Pelagiani, quamvis ista
sententia, quod saepe jam diximus, legatur gestis episcoporum
orientalium etiam ipsius Pelagii ore damnata (De Gestis Pelagii,
n. 30). A Pelagianorum porro haeretica perversitate tantum isti
remoti sunt, propter quos haec agimus, ut licet nondum velint fateri
praedestinatos esse, qui per Dei gratiam fiant obedientes atque
permaneant; jam tamen fateantur, quod eorum praeveniat voluntatem
quibus datur haec gratia: ideo utique, ne non gratis dari credatur
gratia, sicut veritas loquitur; sed potius secundum praecedentis
merita voluntatis, sicut contra veritatem Pelagianus error
obloquitur. Praevenit ergo et fidem gratia: alioquin si fides eam
praevenit, procul dubio praevenit et voluntas, quoniam fides sine
voluntate non potest esse. Si autem gratia praevenit fidem, quoniam
praevenit voluntatem; profecto praevenit omnem obedientiam; praevenit
etiam charitatem, qua una Deo veraciter et suaviter obeditur; et haec
omnia gratia in eo cui datur, et cujus haec omnia praevenit,
operatur.
|
|