|
Restat in his bonis usque in finem perseverantia, quae frustra
quotidie a Domino poscitur, si non eam Dominus per gratiam suam in
illo, cujus orationes exaudit, operatur. Videte jam a veritate quam
sit alienum, negare donum Dei esse perseverantiam usque in finem hujus
vitae: cum vitae huic, quando voluerit, ipse det finem; quem si dat
ante imminentem lapsum, facit hominem perseverare usque in finem. Sed
mirabilior et fidelibus evidentior largitas bonitatis Dei est, quod
etiam parvulis, quibus obedientia non est illius aetatis ut detur,
datur haec gratia. Ista igitur sua dona quibuscumque Deus donat,
procul dubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia
praeparavit. Quos ergo praedestinavit, ipsos et vocavit (Rom.
VIII, 30) vocatione illa, quam me saepe commemorare non piget,
de qua dictum est, Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei (Id.
XI, 29). Namque in sua quae falli mutarique non potest
praescientia, opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud
quidquam est praedestinare. Sicut autem ille quem castum futurum esse
praescivit, quamvis id incertum habeat, agit ut castus sit: ita ille
quem castum futurum praedestinavit, quamvis id incertum habeat, non
ideo non agit ut castus sit, quoniam Dei dono se audit futurum esse
quod erit ; imo etiam gaudet ejus charitas; nec inflatur (I Cor.
XIII, 4), tanquam id non acceperit. Non solum ergo
praedicatione praedestinationis ab hoc opere non impeditur, verum et ad
hoc adjuvatur, ut cum gloriatur, in Domino glorietur (I Id.
31).
42. Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate,
hoc de charitate, de perseverantia, et, ne pergam per singula, hoc
de omni obedientia qua obeditur Deo, veracissime dici potest. Sed ii
qui solum initium fidei et usque in finem perseverantiam sic in nostra
constituunt potestate, ut Dei dona esse non putent, neque ad haec
habenda atque retinenda Deum operari nostras cogitationes et
voluntates, caetera vero ipsum dare concedunt, cum ab illo impetrantur
credentis fide ; cur ad ipsa caetera exhortationem, eorumque
caeterorum praedicationem definitione praedestinationis non metuunt
impediri? An forte nec ipsa dicunt praedestinata? Ergo nec dantur a
Deo, aut ea se daturum esse nescivit. Quod si et dantur, et ea se
daturum esse praescivit; profecto praedestinavit. Sicut ergo ipsi
quoque hortantur ad castitatem, charitatem, pietatem, et caetera quae
Dei dona esse confitentur, eaque ab illo esse praecognita, ac per hoc
praedestinata negare non possunt; nec dicunt exhortationes suas
impediri praedicatione praedestinationis Dei, hoc est, praedicatione
de his donis ejus futuris praescientiae Dei: sic videant nec ad fidem
nec ad perseverantiam impediri exhortationes suas, si et ipsa, quod
verum est, esse Dei dona, eaque praecognita, id est, ad donandum
praedestinata esse dicantur; sed impediri potius atque subverti hac
praedestinationis praedicatione illum tantummodo perniciosissimum
errorem, quo dicitur, gratiam Dei secundum merita nostra dari; ut
qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur.
43. Quod ut apertius propter tardiusculos explicemus, remorationem
meam ferant, quibus ingenio praevolare donatum est. Dicit apostolus
Jacobus, Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui
dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi
I, 5). Scriptum est et in Proverbiis Salomonis, Quoniam
Dominus dat sapientiam (Prov. II, 6). Et de continentia
legitur in libro Sapientiae, cujus auctoritate usi sunt magni et docti
viri, qui longe ante nos eloquia divina tractarunt: ibi ergo legitur,
Cum scirem quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc
ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII,
21). Haec ergo Dei dona sunt, id est, ut de aliis taceam,
sapientia et continentia. Acquiescunt et isti: neque enim Pelagiani
sunt, ut adversus istam perspicuam veritatem dura et haeretica
perversitate contendant.
inquiunt,
|
“ut a Deo dentur
nobis, fides impetrat, quae incipit a nobis:”
|
|
quam fidem et incipere
habere, et in ea usque in finem permanere, tanquam id non a Domino
accipiamus, nostrum esse contendunt. Hic procul dubio contradicitur
Apostolo dicenti, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor.
IV, 7)? Contradicitur et martyri Cypriano dicenti,
|
“In nullo
gloriandum, quando nostrum nihil sit”
|
|
(Ad Quirinum, lib. 3,
cap. 4). Cum haec, et alia multa quae piget repetere, dixerimus;
atque ostenderimus, et initium fidei, et usque in finem
perseverantiam, Dei dona esse; nec ulla sua futura dona, et quae
danda essent, et quibus danda essent, Deum non praescire potuisse;
ac per hoc praedestinatos ab illo esse, quos liberat et coronat:
respondendum putant,
|
“praedestinationis definitionem utilitati
praedicationis adversam, eo quod hac audita, nemo possit correptionis
stimulis excitari.”
|
|
Haec dicentes nolunt
|
“hominibus praedicari dona
Dei esse, ut veniatur ad fidem, et permaneatur in fide, ne plus
desperatio quam exhortatio videatur afferri, dum cogitant qui audiunt,
incertum esse humanae ignorantiae cui largiatur Deus, cui non
largiatur haec dona.”
|
|
Cur ergo et ipsi nobiscum praedicant, dona
Dei esse sapientiam et continentiam? Quod si haec cum Dei dona esse
praedicantur, non impeditur hortatio qua homines hortamur esse
sapientes et continentes; quae tandem causa est ut existiment impediri
exhortationem, qua exhortamur homines venire ad fidem, et in ea
permanere usque in finem, si et haec dona Dei esse dicantur, quod
Scripturis ejus testibus comprobatur?
44. Ecce, ut de continentia taceamus, et de sola in hoc loco
sapientia disputemus; nempe supra memoratus apostolus Jacobus dicit,
Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde
pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis
, inaestimabilis, sine simulatione (Jacobi III, 17).
Cernitisne, obsecro, a Patre luminum sapientia quam multis et magnis
bonis referta descendat? Omne quippe datum optimum, sicut idem
dicit, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre
luminum (Id. I, 17). Cur ergo, ut omittam caetera,
corripimus impudicos et contentiosos, quibus tamen praedicamus donum
Dei esse sapientiam, pudicam, atque pacificam; nec timemus ne
permoti divinae voluntatis incerto, plus in hac praedicatione
desperationis quam exhortationis inveniant; nec correptionis stimulis
adversus se ipsos, sed potius adversus nos excitentur, quia eos
corripimus haec non habentes, quae ipsi dicimus non humana voluntate
proferri, sed divina largitate donari? Cur denique ipsum apostolum
Jacobum hujus gratiae praedicatio non deterruit corripere inquietos,
et dicere, Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus
vestris, nolite gloriari et menduces esse adversus veritatem: non est
ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis,
diabolica: ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne
opus pravum (Jacobi III, 14-16)? Sicut ergo corripiendi
sunt inquieti, et divinis eloquiis testibus, et ipsis quos nobiscum
isti communes habent actibus nostris; neque hanc impedit correptionem,
quod sapientiam pacificam, qua contentiosi corriguntur atque sanantur,
donum Dei esse praedicamus: ita corripiendi sunt infideles, vel in
fide non permanentes, non impediente istam correptionem praedicatione
gratiae Dei, quae fidem quoque ipsam et in ea permansionem dona Dei
esse commendat. Quia etsi ex fide impetratur sapientia, sicut ipse
Jacobus cum dixisset, Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a
Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei;
mox addidit, Postulet autem in fide, nihil haesitans (Id. I,
5, 6): non tamen quoniam fides datur priusquam postuletur ab illo
cui datur, ideo dicenda est non esse donum Dei, sed esse a nobis,
quia data est nobis, non petentibus nobis. Apostolus enim apertissime
dicit: Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino
Jesu Christo (Ephes. VI, 23). A quo ergo pax et charitas,
ab illo est et fides, propter quod ab illo eam non solum augeri
habentibus, verum etiam non habentibus poscimus dari.
45. Neque isti, propter quos haec dicimus, qui praedicatione
praedestinationis et gratiae exhortationem clamitant impediri, ad sola
illa exhortantur dona, quae non a Deo dari, sed a nobis esse
contendunt, sicut sunt initium fidei, et in ea usque in finem
perseverantia: quod utique facere deberent, ut tantummodo infideles
hortarentur ut crederent, et fideles ut credere permanerent. Ea vero
quae nobiscum Dei dona esse non negant, ut nobiscum Pelagianum
demoliantur errorem, sicut est pudicitia, continentia, patientia, et
caetera quibus recte vivitur, et ex fide impetrantur a Domino, oranda
monstrare et orare solum vel sibi vel aliis debuerunt; non autem
quemquam, ut ea capesseret et retineret, hortari. Cum vero et ad
haec exhortantur, ut possunt, atque exhortandos esse homines
confitentur; satis utique ostendunt, nec ea praedicatione impediri
exhortationes, sive ad fidem, sive ad perseverantiam usque in finem,
quia et ista Dei dona esse, nec a se ipso cuiquam, sed ab illo tribui
praedicamus.
46. At enim,
|
“vitio suo quisque deserit fidem, cum cedit
tentationi atque consentit, qua cum illo agitur ut deserat fidem.”
|
|
Quis negat? Sed non ideo dicenda est in fide perseverantia non esse
donum Dei. Hanc enim quotidie poscit, qui dicit, Ne nos inferas in
tentationem (Matth. VI, 13); et si exauditur, hanc accipit:
ac per hoc, quotidie ut perseveret petens, profecto perseverantiae
suae spem non in se ipso, sed in Deo ponit. Ego autem nolo
exaggerare meis verbis, sed illis cogitandum potius relinquo, ut
videant quale sit quod sibi persuaserunt,
|
“praedicatione
praedestinationis audientibus plus desperationis quam exhortationis
afferri.”
|
|
Hoc est enim dicere, tunc de sua salute hominem
desperare, quando spem suam non in se ipso, sed in Deo didicerit
ponere: cum propheta clamet, Maledictus omnis qui spem habet in
homine (Jerem. XVII, 5).
47. Haec itaque dona Dei, quae dantur electis secundum Dei
propositum vocatis, in quibus donis est et incipere credere, et in
fide usque ad vitae hujus terminum perseverare, sicut tanta rationum
atque auctoritatum contestatione probavimus; haec, inquam, Dei
dona, si nulla est praedestinatio quam defendimus, non praesciuntur a
Deo: praesciuntur autem; haec est igitur praedestinatio quam
defendimus.
|
|