CONSPECTUS

Prima parte libri probat perseverantiam illam, qua in Christo perseveratur usque in finem, esse donum Dei. Hoc enim a Deo irrisorie peti, si a Deo dari non creditur. Porro dominica oratione nihil pene aliud posci quam perseverantiam juxta Cypriani martyris expositionem: qua quidem expositione ipsi gratiae inimici convicti sunt antequam nati. Perseverandi gratiam non secundum accipientium merita, sed aliis Dei misericordia dari, aliis justo ejus judicio non dari docet. Cur ex adultis ille potius quam iste vocetur, quemadmodum et ex duobus parvulis cur iste assumatur, ille relinquatur, inscrutabile. Inscrutabilius vero, cur ex duobus piis, huic perseverare donetur, non illi: sed illud tamen certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse. Praedestinationis mysterium dominicis verbis de Tyriis et Sidoniis, si eadem apud illos quae apud Chorozain signa facta essent, poenitentiam acturis, monstrari observat. Exemplum parvulorum ad praedestinationis et gratiae in majoribus veritatem firmandam valere ostendit: atque ad locum libri sui de Libero Arbitrio tertii ab adversariis male huc allatum respondet. Altera postea operis hujus parte refellit quod illi aiunt, Praedestinationis definitionem utilitati exhortationis et correptionis adversam. Asserit contra praedestinationem utiliter praedicari, ut homo non in se ipso, sed in Domino glorietur. Quae autem ab illis adversus praedestinationem objectantur, eadem non absimiliter vel adversus Dei praescientiam, vel adversus gratiam illam, quam ad caetera bona (excepto initio fidei et perseverantiae perfectione) necessariam esse consentiunt, posse torqueri. Praedestinationem quippe sanctorum nihil aliud esse quam praescientiam et praeparationem beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Verum praedestinationem congrua ratione praedicari jubet, ac non eo modo ut apud imperitam multitudinem redargui ipsa sua praedicatione videatur. Postremo illustrissimum praedestinationis exemplum nobis positum ob oculos Dominum Jesum commendat.