|
Unde aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine
praescientiae, sicut ait Apostolus, Non repulit Deus plebem suam,
quam praescivit. Hic quod ait, praescivit, non recte intelligitur,
nisi, praedestinavit: quod circumstantia ipsius lectionis ostendit.
Loquebatur enim de reliquiis Judaeorum, quae salvae factae sunt,
pereuntibus caeteris. Nam superius dixerat, ad Israel dixisse
prophetam, Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et
contradicentem: et tanquam responderetur, Ubi sunt ergo factae
promissiones Dei ad Israel? continuo subjunxit, Dico ergo,
Numquid repulit Deus plebem suam? Absit: nam et ego Israelita sum
ex semine Abraham, tribu Benjamin : tanquam diceret, Nam et ego ex
ipsa plebe sum. Deinde addidit unde nunc agimus, Non repulit Deus
plebem suam, quam praescivit. Atque ut ostenderet Dei gratia fuisse
relictas reliquias, non meritis operum eorum, secutus adjunxit, An
nescitis in Elia quid dicit Scriptura; quemadmodum interpellat Deum
adversus Israel? et caetera. Sed quid dicit illi, inquit,
responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non
curvaverunt genu ante Baal. Non enim ait, Relicta sunt mihi; aut,
Reliquerunt se mihi: sed, reliqui mihi. Sic ergo, inquit, et in
hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem
gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Et
connectens illa quae jam supra interposui, Quid ergo? et huic
interrogationi respondens, Quod quaerebat, inquit, Israel, hoc non
est consecutus; electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati
sunt (Rom. X, 21 XI, 7). In hac ergo electione, et in his
reliquiis, quae per electionem gratiae factae sunt, voluit intelligi
plebem, quam propterea Deus non repulit, quia praescivit. Haec est
illa electio, qua eos quos voluit, elegit in Christo ante
constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu
ejus, in charitate, praedestinans eos in adoptionem filiorum
(Ephes. I, 4, 5). Nullus igitur qui haec intelligit, negare
vel dubitare permittitur, ubi ait Apostolus, Non repulit Deus
plebem suam, quam praescivit, praedestinationem significare voluisse.
Praescivit enim reliquias, quas secundum electionem gratiae fuerat
ipse facturus. Hoc est ergo praedestinavit: sine dubio enim
praescivit, si praedestinavit: sed praedestinasse, est hoc praescisse
quod fuerat ipse facturus.
|
|