|
48. Quid ergo nos prohibet, quando apud aliquos verbi Dei
tractatores legimus Dei praescientiam, et agitur de vocatione
electorum, eamdem praedestinationem intelligere? Magis enim fortasse
voluerunt hoc verbo in ea re uti, quod et facilius intelligitur, et
non repugnat, imo et congruit veritati quae de praedestinatione gratiae
praedicatur. Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem, quam
secundum Scripturas sanctas defendimus, nisi errando disputare
potuisse. Puto tamen eis qui de hac re sententias tractatorum
requirunt, sanctos et in fide atque doctrina christiana laudabiliter
usquequaque diffamatos viros, Cyprianum et Ambrosium, quorum tam
clara testimonia posuimus, debere sufficere, et debere ad utrumque,
id est, ut et gratiam Dei gratuitam, sicut credenda atque praedicanda
est, per omnia credant et per omnia praedicent, et eamdem
praedicationem praedicationi qua hortamur pigros, vel corripimus
malos, non opinentur adversam: quia et isti viri, cum sic
praedicarent Dei gratiam, ut unus eorum diceret,
|
“In nullo
gloriandum, quando nostrum nihil sit”
|
|
(Cyprianus, ad Quirinum,
lib. 3, cap. 4); alter autem,
|
“Non est in potestate nostra cor
nostrum et nostrae cogitationes”
|
|
(Ambrosius, de Fuga saeculi,
cap. 1); non tamen hortari et corripere destiterunt, ut fierent
praecepta divina. Nec timuerunt ne diceretur eis, Quid nos
hortamini? quid et corripitis, si nihil boni ut habeamus est nostrum
, et si non est in potestate nostra cor nostrum? Haec ne dicerentur
eis, nequaquam illi sancti ea mente timere potuerunt, qua
intelligebant paucissimis esse donatum, ut nullo sibi homine
praedicante, per ipsum Deum vel per Angelos coelorum doctrinam
salutis accipiant; multis vero id esse donatum, ut Deo per homines
credant. Quolibet tamen modo dicatur homini verbum Dei, procul
dubio, quo sic audiat ut illi obediat, donum Dei est.
49. Unde supra dicti tractatores excellentissimi divinorum
eloquiorum, et gratiam Dei veram, sicut praedicanda est,
praedicarunt, id est, quam nulla merita humana praecedunt; et ad
facienda divina praecepta instanter hortati sunt, ut qui haberent donum
obedientiae, quibus jussis obediendum esset, audirent. Si enim
gratiam merita ulla nostra praecedunt, profecto aut facti alicujus,
aut dicti, aut cogitationis est meritum, ubi et ipsa intelligitur
voluntas bona: sed brevissime complexus est omnium genera meritorum,
qui dicit,
|
“In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.”
|
|
Qui
vero ait,
|
“Non est in nostra potestate cor nostrum, et nostrae
cogitationes,”
|
|
nec ipsa facta et dicta praeteriit: non enim est ullum
factum dictumvi hominis, quod non ex corde et cogitatione procedat.
Quid autem amplius de hac re agere Cyprianus martyr gloriosissimus et
doctor lucidissimus potuit, quam ubi nos in oratione dominica etiam pro
inimicis fidei christianae orare oportere commonuit? ubi de initio
fidei, quod etiam hoc donum Dei sit, quid sentiret ostendit: et pro
perseverantia usque in finem, quia et ipsam nonnisi Deus eis qui
perseveraverint donat, Ecclesiam Christi quotidie orare monstravit.
Beatus quoque Ambrosius cum exponeret quod ait Lucas evangelista,
Visum est et mihi (Luc. I, 3):
inquit,
|
“non
soli visum esse, quod sibi visum esse declarat. Non enim voluntate
tantum humana visum est, sed sicut placuit ei qui in me loquitur
Christus, qui ut id quod bonum est, nobis quoque videri bonum
possit, operatur: quem enim miseratur, et vocat. Et ideo qui
Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit christianus,
respondere, Visum est et mihi. Quod cum dicit, non negat Deo
visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum”
|
|
(Prov. VIII,
sec. LXX).
|
“Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia
est”
|
|
(Super Lucam, in expositione prooemii). Itemque in eodem
opere, hoc est, in Expositione ejusdem Evangelii, cum ad illum
venisset locum, ubi Dominum ad Jerusalem pergentem Samaritani
recipere noluerunt:
inquit,
|
“quia recipi noluit a
non simplici mente conversis. Nam si voluisset, ex indevotis devotos
fecisset. Cur autem non receperint eum, Evangelista ipse
commemoravit dicens: Quia facies ejus erat euntis in Jerusalem”
|
|
(Luc. IX, 53).
|
“Discipuli autem recipi intra Samariam
gestiebant. Sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum
facit”
|
|
(Lib. 7 in Lucam, n. 27). Quid evidentius, quid
illustrius a verbi Dei tractatoribus quaerimus, si et ab ipsis quod in
Scripturis clarum est, audire delectat? Sed his duobus, qui
sufficere debuerunt, sanctum Gregorium addamus et tertium, qui et
credere in Deum, et quod credimus confiteri, Dei donum esse
testatur, dicens:
|
“Unius deitatis, quaeso vos, confitemini
Trinitatem: si vero aliter vultis, dicite unius esse naturae; et
Deus vocem dari vobis a sancto Spiritu deprecabitur:”
|
|
id est,
rogabitur Deus, ut permittat vobis dari vocem, qua quod creditis,
confiteri possitis.
|
“Dabit enim, certus sum; qui dedit quod primum
est, dabit et quod secundum est”
|
|
(Gregorius Nazianzenus, Orat.
44 in Pentecosten); qui dedit credere, dabit et confiteri.
50. Isti tales tantique doctores dicentes non esse aliquid, de quo
tanquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur; nec ipsum
cor nostrum et cogitationes nostras in potestate nostra esse; et totum
dantes Deo, atque ab ipso nos accipere confitentes, ut permansuri
convertamur ad eum; ut id quod bonum est, nobis quoque videatur
bonum, et velimus illud, ut honoremus Deum, et recipiamus
Christum, ut ex indevotis efficiamur devoti et religiosi, ut in ipsam
Trinitatem credamus, et confiteamur etiam voce quod credimus: haec
utique gratiae Dei tribuunt, Dei munera agnoscunt, ab ipso nobis,
non a nobis esse testantur. Numquid autem quisquam eos dicturus est,
ita confessos istam Dei gratiam, ut auderent negare ejus
praescientiam, quam non solum docti, sed indocti etiam confitentur?
Porro si haec ita Deum noverant dare, ut non ignorarent eum daturum
se esse praescisse, et quibus daturus esset non potuisse nescire;
procul dubio noverant praedestinationem, quam per Apostolos
praedicatam contra novos haereticos operosius diligentiusque
defendimus: nec tamen eis obedientiam praedicantibus, et ad eam sicut
quisque poterat ferventer hortantibus, ullo modo recte diceretur, Si
non vultis obedientiam, ad quam nos accenditis, in nostro corde
frigescere, nolite nobis istam Dei gratiam praedicare, qua Deum dare
fatemini, quae ut nos faciamus hortamini.
|
|