CAPUT XX.

51. Quamobrem si et Apostoli, et doctores Ecclesiae qui eis successerunt eosque imitati sunt, utrumque faciebant, id est, et Dei gratiam, quae non secundum merita nostra datur, veraciter praedicabant, et piam obedientiam praeceptis salubribus instruebant: quid est quod invicta conclusi violentia veritatis recte se isti nostri dicere existimant,

“Etsi verum est quod dicitur de praedestinatione beneficiorum Dei, non est tamen populis praedicandum”

(Supra, in epistolis Prosperi et Hilarii). Praedicandum est prorsus, ut qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Quis autem habet, si non accepit ab illo qui ait, Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes (Baruch II, 31)? Certe qui non accepit , rejiciat: dum tamen qui capit, sumat et bibat, bibat et vivat. Sicut enim praedicanda est pietas, ut ab eo qui habet aures audiendi, Deus recte colatur; praedicanda est pudicitia, ut ab eo qui habet aures audiendi, nihil genitalibus membris illicitum perpetretur; praedicanda est charitas, ut ab eo qui habet aures audiendi, Deus et proximus diligatur: ita praedicanda est et ista praedestinatio beneficiorum Dei, ut qui habet aures audiendi, non in se ipso, sed in Domino glorietur.

52. Quod autem dicunt,

“non opus fuisse hujuscemodi disputationis incerto minus intelligentium tot corda turbari: quoniam non minus utiliter sine hac definitione praedestinationis per tot annos defensa est catholica fides, tum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, tot catholicorum et aliorum et nostris praecedentibus libris”

(Supra, in epistola Hilarii, n. 8, col. 957-958): multum miror eos dicere; nec attendere, ut de aliis hic taceam, ipsos libros nostros et antequam Pelagiani apparere coepissent, conscriptos et editos, et videre quam multis eorum locis futuram nescientes Pelagianam haeresim caedebamus, praedicando gratiam, qua nos Deus liberat a malis erroribus et moribus nostris, non praecedentibus bonis meritis nostris, faciens hoc secundum gratuitam misericordiam suam. Quod plenius sapere coepi in ea disputatione, quam scripsi ad beatae memoriae Simplicianum episcopum Mediolanensis Ecclesiae, in mei episcopatus exordio, quando et initium fidei donum Dei esse cognovi, et asserui.

53. Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pelagiana haeresis exstitisset; in eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi:

“Da quod jubes, et jube quod vis”

(Lib. 10, capp. 19, 31, 37). Quae mea verba Pelagius Romae, cum a quodam fratre et coepiscopo meo fuissent eo praesente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit. Quid vero primitus et maxime Deus jubet, nisi ut credamus in eum? Et hoc ergo ipse dat, si bene illi dictum est,

“Da quod jubes.”

Et in eisdem etiam libris quod de mea conversione narravi (Lib. 3, capp. 11, 12, et lib. 9, cap. 8), Deo me convertente ad eam fidem, quam miserrima et furiosissima loquacitate vastabam, nonne ita narratum esse meministis, ut ostenderem me fidelibus et quotidianis matris meae lacrymis ne perirem fuisse concessum? Ubi utique praedicavi, non solum aversas a recta fide, sed adversas etiam rectae fidei, Deum sua gratia ad eam convertere hominum voluntates. De proficiente porro perseverantia quemadmodum Deum rogaverim, et scitis, et potestis recensere cum vultis. Omnia itaque Dei dona quae in eodem opere sive optavi, sive laudavi, quis, non dicam negare, sed dubitare saltem audeat Deum daturum se esse praescisse, et quibus daturus fuerit, nunquam potuisse nescire? Haec est praedestinatio manifesta et certa sanctorum: quam postea diligentius et operosius, cum jam contra Pelagianos disputaremus, defendere necessitas compulit. Didicimus enim singulas quasque haereses intulisse Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligentius defenderetur Scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Quid autem coegit loca Scripturarum, quibus praedestinatio commendata est, copiosius et enucleatius isto nostro labore defendi, nisi quod Pelagiani dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari? quod quid est aliud quam gratiae omnino negatio?