|
54. Haec ergo ut ingrata Deo sententia destruatur, gratuitis Dei
beneficiis quibus liberamur inimica, et initium fidei, et in ea usque
in finem perseverantiam secundum Scripturas, unde jam multa diximus,
dona Dei esse defendimus. Quoniam si a nobis esse dicimus initium
fidei, ut eo caetera Dei dona mereamur accipere; concludunt
Pelagiani, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod ita
exhorruit catholica fides, ut damnari timens, hoc Pelagius ipse
damnaverit. Itemque si dicimus a nobis esse perseverantiam nostram,
non a Domino; respondent illi, ita nos a nobis habere initium fidei,
sicut finem, sic argumentantes, multo magis nos habere a nobis illud
initium, si a nobis habemus permanere usque in finem, cum perficere
quam inchoare sit majus: ac sic identidem concludunt, gratiam Dei
secundum merita nostra dari. Si autem utrumque Dei donum est, et
haec Deus dona sua (quod negare quis potest?) daturum se esse
praescivit; praedestinatio praedicanda est, ut possit vera Dei
gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, insuperabili
munitione defendi.
55. Et ego quidem in illo libro, cujus est titulus, De
Correptione et Gratia, qui sufficere non potuit omnibus dilectoribus
nostris, puto me ita posuisse donum Dei esse, etiam perseverare usque
in finem (De Correptione et Gratia, n. 10), ut hoc antea, si
me non fallit oblivio, tam expresse atque evidenter, vel nusquam, vel
pene nusquam scripserim. Sed ita hoc nunc dixi, ut non ante me nemo
dixerit. Beatus quippe Cyprianus in Oratione Dominica, sicut jam
ostendimus, petitiones nostras ita exposuit, ut in ipsa prima
petitione perseverantiam nos diceret poscere; id nos orare asserens,
dicendo, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9), cum jam in
Baptismate sanctificati fuerimus; ut in eo quod esse coepimus,
perseveremus. Videant tamen ii, quibus amantibus me, ingratus esse
non debeo, qui praeter hoc quod in quaestionem venit, omnia mea,
sicut scribitis, se profitentur amplecti: videant, inquam, utrum in
primi libri posterioribus partibus, eorum duorum quos mei episcopatus
initio, antequam Pelagiana haeresis appareret, ad Simplicianum
Mediolanensem episcopum scripsi, remanserit aliquid quo vocetur in
dubium, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: et utrum ibi non
satis egerim, etiam initium fidei esse donum Dei: et utrum ex iis
quae ibi dicta sunt, non consequenter eluceat, etsi non sit
expressum, etiam usque in finem perseverantiam non nisi ab eo donari,
qui nos praedestinavit in suum regnum et gloriam. Deinde ipsam
epistolam, quam jam contra Pelagianos ad sanctum Paulinum Nolanum
episcopum feci, cui epistolae contradicere modo coeperunt, nonne ante
annos plurimos edidi? Eam quoque inspiciant, quam dedi ad Sixtum
Romanae Ecclesiae presbyterum, quando adversus Pelagianos acerrima
conflictatione certavimus; et talem reperient, qualis illa est ad
Paulinum. Unde recolant, adversus haeresim Pelagianam jam ante
aliquot annos ista dicta esse atque conscripta, quae nunc eis
displicere mirandum est. Quamvis neminem velim sic amplecti omnia
mea, ut me sequatur, nisi in iis in quibus me non errasse
perspexerit. Nam propterea nunc facio libros, in quibus opuscula mea
retractanda suscepi, ut nec me ipsum in omnibus me secutum fuisse
demonstrem, sed proficienter me existimo Deo miserante scripsisse,
non tamen a perfectione coepisse: quandoquidem arrogantius loquor quam
verius, si vel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi
jam in ista aetate venisse. Sed interest quantum et in quibus rebus
erretur; et quam facile quisque corrigat, vel quanta pertinacia suum
defendere conetur errorem. Bonae quippe spei est homo, si eum sic
proficientem dies ultimus vitae hujus invenerit, ut adjiciantur ei quae
proficienti defuerunt, et perficiendus quam puniendus potius
judicetur.
56. Quocirca, si hominibus, qui propterea me dilexerunt, quia
pervenit ad eos, antequam me diligerent, aliqua mei laboris utilitas,
nolo existere ingratus: quanto magis Deo, quem non diligeremus, nisi
prius dilexisset nos, et fecisset dilectores suos? quoniam charitas ex
ipso est (I Joan. IV, 7): sicut dixerunt quos fecit magnos,
non solum amatores , verum etiam praedicatores suos. Quid est autem
ingratius, quam negare ipsam gratiam Dei, dicendo eam secundum merita
nostra dari? Quod in Pelagianis fides catholica exhorruit, quod ipsi
Pelagio capitale crimen objecit: quod ipse Pelagius, non quidem
amore veritatis Dei, sed tamen suae damnationis timore damnavit.
Quisquis autem dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, sicut
catholicus fidelis exhorret; nec ipsam fidem subtrahat Dei gratiae,
qua misericordiam consecutus est ut fidelis esset: ac per hoc gratiae
Dei tribuat perseverantiam quoque usque in finem, qua misericordiam
consequitur, quam poscit quotidie, ne inferatur in tentationem.
Inter initium autem fidei et perfectionem perseverantiae, media sunt
illa, quibus recte vivimus, quae ipsi etiam donari nobis a Deo fide
impetrante consentiunt. Haec autem omnia, initium scilicet fidei, et
caetera usque in finem dona sua, Deus largiturum se vocatis suis esse
praescivit. Nimiae igitur contentionis est, praedestinationi
contradicere, vel de praedestinatione dubitare.
|
|