CAPUT XXII.

57. Quae tamen non ita populis praedicanda est, ut apud imperitam vel tardioris intelligentiae multitudinem redargui quodam modo ipsa sua praedicatione videatur: sicut redargui videtur et praescientia Dei (quam certe negare non possunt), si dicatur hominibus,

“Sive curratis, sive dormiatis, quod vos praescivit qui falli non potest, hoc eritis.”

Dolosi autem vel imperiti medici est, etiam utile medicamentum sic alligare, ut aut non prosit, aut obsit Sed dicendum est, Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24), atque ut ipso cursu vestro ita vos esse praecognitos noveritis, ut legitime curreretis: et si quo alio modo Dei praescientia praedicari potest, ut hominis segnitia repellatur.

58. Quamvis ergo ita se habeat de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex infidelitate, accepta voluntate obediendi, convertantur ad fidem, vel perseverent in fide; caeteri vero qui in peccatorum damnabilium delectatione remorantur, si et ipsi praedestinati sunt, ideo nondum surrexerunt, quia nondum eos adjutorium gratiae miserantis erexit: si qui enim nondum sunt vocati, quos gratia sua praedestinavit eligendos, accipient eamdem gratiam, qua electi esse velint et sint; si qui autem obediunt, sed in regnum ejus et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt, nec usque in finem in eadem obedientia permanebunt: quamvis ergo haec vera sint, non tamen isto modo dicenda sunt audientibus multis, ut sermo ad ipsos etiam convertatur, eisque dicantur illa istorum verba, quae vestris litteris indidistis, et quae superius interposui:

“Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate, accepta obediendi voluntate, veneritis ad fidem.”

Quid opus est dici,

“alii ex vobis?”

Si enim Ecclesiae Dei loquimur, si credentibus loquimur, cur alios eorum ad fidem venisse dicentes, caeteris facere videamur injuriam; cum possimus congruentius dicere: Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut ex infidelitate veneritis ad fidem accepta voluntate obediendi, et accepta perseverantia permaneatis in fide?

59. Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est:

“Caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adjutorium gratiae miserantis erexit.”

Cum bene et convenienter dici possit et debeat, Si qui autem adhuc in peccatorum damnabilium delectatione remoramini, apprehendite saluberrimam disciplinam: quod tamen cum feceritis, nolite extolli quasi de operibus vestris, aut gloriari quasi hoc non acceperitis; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13); et a Domino gressus vestri diriguntur, ut ejus viam velitis (Psal. XXXVI, 23): de ipso autem cursu vestro bono rectoque condiscite vos ad praedestinationem divinae gratiae pertinere.

60. Item quod sequitur, et dicitur,

“Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua velitis et sitis electi:”

durius dicitur quam dici potest, si nos non quibuslibet hominibus loqui, sed Christi Ecclesiae cogitemus. Cur enim non potius ita dicitur: Et si qui sunt nondum vocati, pro eis ut vocentur oremus? Fortassis enim sic praedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur, et accipiant eamdem gratiam, qua velint atque efficiantur electi. Deus enim qui omnia quae praedestinavit implevit, ideo et pro inimicis fidei orare nos voluit; ut hinc intelligeremus, quod ipse etiam infidelibus donet ut credant, et volentes ex nolentibus faciat.

61. Jam vero quod illis verbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis:

“Et si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis.”

Hoc enim dicere, quid videtur aliud esse, quam maledicere, aut mala quodam modo prophetare? Sed si et de iis qui non perseverant, aliquid placet dicere, vel necesse est; cur non potius ita saltem dicitur, ut paulo ante a me dictum est: primum, ut non de ipsis, qui in populo audiunt, hoc dicatur, sed de aliis ad ipsos; id est, ut non dicatur,

“Si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi:”

sed, Si qui obediunt; et caetera per verbi personam tertiam, non per secundam ? Res enim non optabilis, sed abominabilis dicitur, et durissime atque odiosissime quasi in audientium frontem compellando colliditur, quando qui eis loquitur , dicit,

“Et si qui estis qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis.”

Quid enim sententiae deperit, si ita dicatur: Si qui autem obediunt, sed in regnum ejus et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt, nec usque in finem in eadem obedientia permanebunt? Nonne et verius eadem res et congruentius dicitur, ut non ipsis tantum malum tanquam optare videamur, sed de aliis referre, quod oderint, nec ad se existiment pertinere, sperando orandoque meliora? Illo autem modo, quo id dicendum putant, eadem sententia eisdem pene verbis etiam de praescientia Dei, quam certe negare non possunt, pronuntiari potest, ut dicatur,

“Et si qui obeditis, si praesciti estis rejiciendi, obedire cessabitis.”

Nempe hoc verissimum est: ita sane, sed improbissimum, importunissimum, incongruentissimum; non falso eloquio, sed non salubriter valetudini humanae infirmitatis apposito.

62. Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti apud populum non existimo debere sufficere, nisi hoc vel hujusmodi aliquid addat, ut dicat: Vos itaque etiam ipsam obediendi perseverantiam a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum et omne donum perfectum (Jacobi I, 17), sperare debetis, et quotidianis orationibus poscere, atque hoc faciendo confidere, non vos esse a praedestinatione populi ejus alienos; quia etiam hoc ut faciatis, ipse largitur. Absit autem a vobis, ideo desperare de vobis, quoniam spem vestram in ipso habere jubemini, non in vobis. Maledictus enim omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5): et bonum est confidere in Domino quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8); quia beati omnes qui confidunt in eum. Hanc spem tenentes, servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 13, 11): quoniam de vita aeterna, quam filiis promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aeterna, nemo potest esse securus, nisi consummata fuerit ista vita, quae tentatio est super terram (Job VII, 1): sed faciet nos perseverare in se usque in ejus vitae finem, cui quotidie dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13). Haec atque hujusmodi cum dicuntur, sive paucis christianis sive multitudini Ecclesiae, cur metuimus sanctorum praedestinationem et veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sicut eam sancta Scriptura praedicat, praedicare? An vero timendum est, ne tunc de se homo desperet, quando spes ejus ponenda demonstratur in Deo, non autem desperaret, si eam in se ipso superbissimus et infelicissimus poneret?