|
63. Atque utinam tardi corde et infirmi, qui non possunt, vel
nondum possunt Scripturas vel earum expositiones intelligere, sic
audirent vel non audirent in hac quaestione disputationes nostras, ut
magis intuerentur orationes suas, quas semper habuit et habebit
Ecclesia ab exordiis suis, donec finiatur hoc saeculum. De hac enim
re, quam nunc adversus novos haereticos, non commemorare tantum, sed
plane tueri et defensare compellimur, nunquam tacuit in precibus suis,
etsi aliquando in sermonibus exserendam nullo urgente adversario non
putavit. Quando enim non oratum est in Ecclesia pro infidelibus atque
inimicis ejus ut crederent? Quando fidelis quisquam amicum,
proximum, conjugem habuit infidelem, et non ei petivit a Domino
mentem obedientem in christianam fidem? Quis autem sibi unquam non
oravit, ut in Domino permaneret? Aut quis sacerdotem super fideles
Dominum invocantem, si quando dixit, Da illis, Domine, in te
perseverare usque in finem; non solum voce ausus est, sed saltem
cogitatione reprehendere; ac non potius super ejus talem
benedictionem, et corde credente et ore confitente respondit, Amen:
cum aliud in ipsa oratione dominica non orent fideles, dicentes maxime
illud, Ne nos inferas in tentationem; nisi ut in sancta obedientia
perseverent? Sicut ergo in his orationibus, ita et in hac fide nata
est, et crescit, et crevit Ecclesia, qua fide creditur gratiam Dei
non secundum merita accipientium dari. Quandoquidem non oraret
Ecclesia ut daretur infidelibus fides, nisi Deum crederet et aversas
et adversas hominum ad se convertere voluntates: nec oraret Ecclesia
ut perseveraret in fide Christi, non decepta vel victa tentationibus
mundi, nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum, ut
bonum quod non tenemus nisi propria voluntate, non tamen teneamus nisi
ipse in nobis operetur et velle. Nam si haec ab ipso quidem poscit
Ecclesia, sed a se ipsa sibi dari putat; non veras, sed
perfunctorias orationes habet: quod absit a nobis. Quis enim
veraciter gemat, desiderans accipere quod orat a Domino, si hoc a se
ipso se sumere existimet, non ab illo?
64. Praesertim, quoniam quid oremus, sicut oportet, nescimus;
sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus
inenarrabilibus. Qui enim scrutatur corda, scit quid sapiat
Spiritus, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom.
VIII, 26, 27). Quid est, ipse Spiritus interpellat,
nisi, Interpellare facit, gemitibus inenarrabilibus, sed veracibus,
quoniam veritas est Spiritus? Ipse est enim de quo alio loco dicit:
Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba,
Pater (Galat. IV, 6). Et hic quid est, clamantem, nisi,
Clamare facientem; tropo illo quo dicimus laetum diem, qui laetos
facit? Quod alibi manifestat, ubi dicit: Non enim accepistis
spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum
adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom VIII,
15). Ibi dixit, clamantem; hic vero, in quo clamamus: aperiens
videlicet quomodo dixerit, clamantem, id est, sicut jam exposui,
clamare facientem. Ubi intelligimus, et hoc ipsum esse donum Dei,
ut veraci corde et spiritualiter clamemus ad Deum. Attendant ergo
quomodo falluntur, qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut
petamus, quaeramus, pulsemus: et hoc esse dicunt, quod gratia
praeceditur merito nostro, ut sequatur illa, cum accipimus petentes,
et invenimus quaerentes, aperiturque pulsantibus: nec volunt
intelligere etiam hoc divini muneris esse, ut oremus, hoc est,
petamus, quaeramus, atque pulsemus. Accepimus enim Spiritum
adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Quod vidit et
beatus Ambrosius. Ait enim (In Comment. super Isaiam):
|
“Et
orare Deum, gratiae spiritualis est: sicut scriptum est, Nemo
dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto”
|
|
(I Cor. XII,
3).
65. Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse
coepit, poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse
praescivit, ut in ipsa praedestinatione jam dederit: quod Apostolus
sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad Timotheum:
Collabora, inquit, Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos
facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera
nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis
in Christo Jesu ante tempora aeterna, manifestata autem nunc per
adventum Salvatoris nostri Jesu Christi (II Tim. I,
8-10). Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in fide sua non
habuisse veritatem praedestinationis hujus et gratiae, quae nunc contra
novos haereticos cura diligentiore defenditur: ille, inquam, hoc
dicat, qui dicere audet aliquando eam non orasse, vel non veraciter
orasse, sive ut crederent infideles, sive ut perseverarent fideles.
Quae bona si semper oravit, semper ea Dei dona esse utique credidit;
nec ab illo esse praecognita unquam ei negare fas fuit. Ac per hoc
praedestinationis hujus fidem, quae contra novos haereticos nova
sollicitudine nunc defenditur, nunquam Ecclesia Christi non habuit.
|
|