CAPUT XXIV.

66. Sed quid plura? Satis docuisse me existimo, vel potius plus quam satis, dona Dei esse, et incipere in Dominum credere, et usque in finem in Domino permanere. Caetera vero bona ad vitam piam, qua Deus recte colitur, pertinentia, etiam ipsi propter quos haec agimus, Dei dona esse concedunt. Omnia porro dona sua, et quibus ea fuerat largiturus, Deum praescisse negare non possunt. Sicut ergo caetera praedicanda sunt, ut qui ea praedicat, obedienter audiatur; ita praedestinatio praedicanda est, ut qui obedienter haec audit, non in homine, ac per hoc nec in se ipso, sed in Domino glorietur: quia et hoc Dei praeceptum est; et hoc praeceptum obedienter audire, id est, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), similiter ut caetera, Dei donum est. Quod donum qui non habet, non dubito dicere, alia quaecumque habet, inaniter habet. Hoc Pelagiani, optamus, ut habeant; isti autem nostri ut plenius habeant. Non itaque simus in disputationibus prompti, et in orationibus pigri. Oremus, dilectissimi, oremus, ut Deus gratiae det etiam inimicis nostris, maximeque fratribus et dilectoribus nostris, intelligere et confiteri, post ingentem et ineffabilem ruinam, qua in uno omnes cecidimus, neminem nisi gratia Dei liberari; eamque non secundum merita accipientium tanquam debitam reddi, sed tanquam veram gratiam nullis meritis praecedentibus gratis dari.

67. Nullum autem est illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Jesus: unde et in primo libro jam disputavi (De Praedestinatione Sanctorum, nn. 30, 31), et in hujus fine commendare delegi: nullum est, inquam, illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Mediator. Quisquis fidelis vult eam bene intelligere, attendat ipsum, atque in illo inveniat et se ipsum: fidelis, inquam, qui in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est nostram, quamvis singulariter suscipiente Deo Verbo, in unicum Filium Dei sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum dicimus Christum, sicut haeretici Manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita hominem, ut aliquid minus habeat quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam sive in ipsa anima mentem rationalem, sive carnem, non de femina sumptam, sed factam de Verbo in carnem converso atque mutato; quae omnia tria falsa et vana, haereticorum Apollinaristarum tres partes varias diversasque fecerunt: sed dicimus Christum Deum verum, natum de Deo Patre sine ullo initio temporis; eumdemque hominem verum, natum de homine matre certa plenitudine temporis; nec ejus humanitatem, qua minor est Patre , minuere aliquid ejus divinitati , qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui et secundum Deum verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): et secundum hominem verissime dixit, Pater major me est (Id. XIV, 28). Qui ergo hunc fecit ex semine David hominem justum, qui nunquam esset injustus sine ullo merito praecedentis voluntatis ejus; ipse ex injustis facit justos, sine ullo merito praecedentis voluntatis ipsorum, ut ille caput, hi membra sint ejus. Qui ergo fecit illum hominem, sine ullis ejus praecedentibus meritis, nullum quod ei dimitteretur, vel origine trahere, vel voluntate perpetrare peccatum; ipse nullis eorum praecedentibus meritis facit credentes in eum, quibus dimittat omne peccatum: qui fecit illum talem, ut nunquam habuerit habiturusque sit voluntatem malam; ipse facit in membris ejus ex mala voluntate bonam. Et illum ergo et nos praedestinavit; quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis ut ejus corpus essemus, non praecessura merita nostra, sed opera sua futura praescivit.

68. Qui legunt haec, si intelligunt, agant Deo gratias: qui autem non intelligunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cujus facie est scientia et intellectus (Prov. II, sec. LXX). Qui vero errare me existimant, etiam atque etiam diligenter quae sunt dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. Ego autem cum per eos qui meos labores legunt, non solum doctior, verum etiam emendatior fio, propitium mihi Deum agnosco: et hoc per Ecclesiae doctores maxime exspecto; si et in ipsorum manus venit, dignanturque nosse quod scribo.