FULGENTIUS in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.

Deus qui hominem condidit, ipse praedestinatione sua et donum illuminationis ad credendum, et donum perseverantiae ad proficiendum atque permanendum, et donum glorificationis ad regnandum, quibus dare voluit, praeparavit: quippe non aliter perficit in opere, quam in sua sempiterna atque incommutabili habet dispositum voluntate. Cujus praedestinationis veritatem, qua nos ante mundi constitutionem praedestinatos in Christo testatur Apostolus, si quis detrectat cordis credulitate recipere, vel oris confessione proferre, si ante ultimum diem vitae praesentis, impietatis suae contumaciam, qua Deo vivo et vero rebellis obsistit, non abjecerit; manifestum est eum non pertinere ad eorum numerum, quos Deus in Christo ante mundi constitutionem gratis elegit et praedestinavit ad regnum. Pro quibus tamen nec oratio fidelium debet desistere, nec charitas aliquando torpere; ut Deus eis gratiam suae illuminationis donet, per quam in ipsis semen divini sermonis fructificet, qui frustra exterioribus auribus sonat, nisi Deus spirituali munere auditum hominis interioris aperiat.