Ex eodem Fulgentio ADRIANUS Papa I, in Epistola ad Egilam, et in Epistola ad episcopos Hispaniae.

Opera misericordiae ac justitiae praeparavit Deus in aeternitate incommutabilitatis suae; et sicut futurorum operum suorum nunquam fuit ignarus, sic in eorumdem operum praeparatione nunquam improvidus. Praeparavit ergo justificandis hominibus merita, praeparavit iisdem glorificandis et praemia. Malis vero non praeparavit voluntates malas, aut opera mala, sed praeparavit eis justa et aeterna supplicia. Haec est aeterna praedestinatio futurorum operum Dei, quam sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus, etc. Teneatur ergo praedestinationis veritas a fidelibus cunctis: quia quisquis divinum non credit in hac praedestinatione consilium, non perveniet ad gloriosum ejusdem praedestinationis effectum.