|
1. Jam de perseverantia diligentius disputandum est: nam et in
priore libro, cum ageremus de initio fidei, etiam de hac aliqua
diximus. Asserimus ergo donum Dei esse perseverantiam qua usque in
finem perseveratur in Christo. Finem autem dico, quo vita ista
finitur, in qua tantummodo periculum est ne cadatur. Itaque utrum
quisque hoc munus acceperit, quamdiu hanc vitam ducit, incertum est.
Si enim priusquam moriatur cadat, non perseverasse utique dicitur, et
verissime dicitur. Quomodo ergo perseverantiam, qui non
perseveravit, accepisse vel habuisse dicendus est? Nam si habeat
aliquis continentiam, et ab ea decidat atque incontinens fiat, si
justitiam similiter, si patientiam, si ipsam fidem, recte dicitur
habuisse et non habere: continens enim fuit, vel justus fuit, vel
patiens, vel fidelis fuit, quamdiu fuit; cum vero esse destitit ,
non est quod fuit: qui vero non perseveraverit, quomodo perseverans
fuit; cum perseverando quisque ostendat se perseverantem, quod iste
non fecit? Sed ne quisquam reluctetur et dicat, Si ex quo fidelis
quisque factus est, vixit, verbi gratia, decem annos, et eorum medio
tempore a fide lapsus est, nonne quinque annos perseveravit? Non
contendo de verbis, si et illa perseverantia putatur esse dicenda,
tanquam temporis sui: hanc certe de qua nunc agimus perseverantiam,
qua in Christo perseveratur usque in finem, nullo modo habuisse
dicendus est, qui non perseveraverit usque in finem; potiusque hanc
habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si donec
moreretur fideliter vixit, quam multorum annorum, si exiguum temporis
ante mortem a fidei stabilitate defecit.
|
|