CAPUT II.

2. Quo constituto, videamus utrum haec perseverantia, de qua dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22), donum sit Dei. Quod si non sit, quomodo verum est quod Apostolus ait, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29)? Horum quippe unum pertinet ad initium, alterum ad finem: utrumque tamen est Dei donum, quia utrumque dictum est esse donatum, sicut et superius jam diximus. Quod enim est initium verius christiano, quam credere in Christum? Quis finis melior est, quam pati pro Christo ? Sed quod ad id pertinet ut credatur in Christum, qualiscumque inventa est contradictio, ut donum Dei non initium, sed augmentum fidei diceretur: cui opinioni donante Domino satis superque respondimus. Quid autem dici potest, cur perseverantia usque in finem non donetur in Christo, cui donatur pati pro Christo, aut, ut expressius eloquar, cui donatur mori pro Christo? Nam et Petrus apostolus donum Dei hoc esse demonstrans: Melius est, inquit, bene facientes, si velit voluntas Dei, pati, quam male facientes (I Petr. III, 17). Cum dicit, si velit voluntas Dei: ostendit hoc divinitus donari, nec omnibus sanctis, ut pro Christo patiantur. Neque enim quos non vult voluntas Dei pervenire ad experientiam gloriamque passionis, non perveniunt ad regnum Dei, si perseveraverint in Christo usque in finem. Sed quis dicat, istis non donari hanc perseverantiam, qui aegritudine corporis vel quocumque casu moriuntur in Christo; cum longe difficilior donetur illis, a quibus suscipitur et mors ipsa pro Christo? Multo quippe difficilius perseveratur, ubi hoc agit qui persequitur ne perseveretur, et propterea usque ad mortem sustinetur ut perseveretur. Illam proinde difficilius perseverantiam, istam facilius est habere: sed cui nihil difficile est, facile est utramque donare. Hanc enim promisit Deus, dicens: Timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant (Jerem. XXXII, 40). Quod quid est aliud, quam, Talis ac tantus erit timor meus, quem dabo in cor eorum, ut mihi perseveranter adhaereant?

3. Cur autem perseverantia ista poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed ipso non dante esse in hominis potestate; sicut irrisoria est etiam illa actio gratiarum, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donavit ipse, nec fecit? Sed quod ibi dixi (In libro superiore, n. 39), hoc et hic dico. Nolite errare, inquit Apostolus; Deus non irridetur (Galat. VI, 7). O homo, non verborum tuorum tantum, verum etiam cogitationum testis est Deus: si aliquid a tanto divite veraciter ac fideliter poscis; ab illo, a quo poscis, te accipere crede quod poscis. Noli eum labiis honorare, et super eum corde te extollere, credens a te ipso tibi esse, quod ab illo te fingis orare. An ab illo perseverantia ista forte non poscitur? Jam hoc qui dicit, non meis disputationibus refellendus, sed sanctorum orationibus onerandus est . An vero quisquam eorum est, qui non sibi poscat a Deo ut perseveret in eo; cum ipsa oratione quae Dominica nuncupatur, quia eam Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil pene aliud quam perseverantia posci intelligatur?

4. Legite aliquanto intentius ejus expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cujus est titulus, De Dominica Oratione: et videte ante quot annos, contra ea quae futura erant Pelagianorum venena, quale sit antidotum praeparatum. Nam tria sunt, ut scitis, quae maxime adversus eos catholica defendit Ecclesia: quorum est unum, gratiam Dei non secundum merita nostra dari; quoniam Dei dona sunt, et Dei gratia conferuntur etiam merita universa justorum: alterum est, in quantacumque justitia, sine qualibuscumque peccatis in hoc corruptibili corpore neminem vivere: tertium est, obnoxium nasci hominem peccato primi hominis, et vinculo damnationis obstrictum, nisi reatus, qui generatione contrahitur, regeneratione solvatur. Horum trium hoc, quod loco ultimo posui, solum non tractatur in supradicto gloriosi martyris libro: de duobus vero caeteris tanta illic perspicuitate disseritur, ut supradicti haeretici, novi inimici gratiae Christi, longe ante reperiantur convicti esse quam nati. In his ergo meritis sanctorum, quae nulla nisi Dei dona sunt, etiam perseverantiam donum Dei esse sic loquitur. Dicimus, inquit, Sanctificetur nomen tuum: non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus ab eo, ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit,

“Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum”

(Levit. XIX, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et paulo post de hac ipsa re adhuc disputans, et docens nos perseverantiam petere a Domino; quod nullo modo recte ac veraciter faceret, nisi ejus donum et hoc esset: Haec, inquit, sanctificatio ut in nobis permaneat oramus: et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur non delinquere, ne quid ei deterius fiat (Joan. V, 14): hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus et noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur. In sanctificatione igitur perseverantiam, hoc est, ut in sanctificatione perseveremus, nos ab eo petere iste doctor intelligit, cum sanctificati dicimus, Sanctificetur nomen tuum. Quid est enim aliud petere quod accepimus, nisi ut id quoque nobis praestetur , ne habere desinamus? Sicut ergo sanctus, cum Deum rogat ut sanctus sit, id utique rogat ut sanctus esse permaneat: ita utique et castus, cum rogat ut castus sit; continens, ut continens sit; justus, ut justus; pius, ut pius; et caetera, quae contra Pelagianos dona Dei esse defendimus: hoc sine dubio petunt, ut in eis perseverent bonis, quae se accepisse noverunt. Quod si accipiunt, profecto et ipsam perseverantiam magnum Dei donum, quo caetera dona ejus conservantur, accipiunt.

5. Quid? cum dicimus, Veniat regnum tuum; num aliud poscimus, nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hic, qui jam sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate quae illis data est perseverent? Neque enim aliter eis veniet regnum Dei, quod non aliis, sed his qui perseverant usque in finem, certum est esse venturum.