CAPUT III.

6. Tertia petitio est, Fiat voluntas tua in coelo et in terra; vel, quod in plerisque codicibus legitur, magisque ab orantibus frequentatur, sicut in coelo et in terra: quod plerique intelligunt, Sicut sancti Angeli , et nos faciamus voluntatem tuam. Vult autem ille doctor et martyr, coelum et terram intelligi spiritum et carnem, et hoc nos orare, ut voluntatem Dei re utraque concordante faciamus. Vidit in his verbis et alterum sensum sanissimae fidei congruentem, de quo jam supra locuti sumus: ut scilicet pro infidelibus qui sunt adhuc terra, terrenum tantum hominem prima nativitate portantes, orare intelligantur fideles, qui coelesti homine induti, non immerito coeli nomine nuncupantur. Ubi evidenter ostendit, et initium fidei esse donum Dei, quando non tantum pro fidelibus ut augeatur in eis vel perseveret fides, verum etiam pro infidelibus ut habere incipiant eam quam penitus non habebant, et contra quam corda insuper inimica gestabant, sancta orat Ecclesia. Verum nunc non de initio fidei, de quo in superiore libro multa jam diximus; sed de illa quae habenda est usque in finem perseverantia disputamus, quam petunt utique etiam sancti qui faciunt voluntatem Dei, dicentes in Oratione, Fiat voluntas tua. Cum enim jam facta sit in eis, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseverent in eo quod esse coeperunt? Quamvis hic dici possit, non petere sanctos, ut voluntas Dei fiat in coelo; sed ut fiat in terra sicut in coelo: ut terra scilicet imitetur coelum, id est, ut homo angelum, vel infidelis fidelem: ac per hoc id sanctos poscere, ut sit quod nondum est, non ut perseveret quod est. Quantalibet enim homines sanctitate praepolleant, nondum sunt aequales Angelis Dei: nondum ergo sicut in coelo in eis fit voluntas Dei. Quod si ita est, in ea quidem parte qua optamus ut homines ex infidelibus fiant fideles, non perseverantia, sed initium videtur optari: in ea vero qua optamus ut homines in facienda voluntate Dei aequentur Angelis Dei, cum hoc orant sancti, perseverantiam demonstrantur orare; quoniam nemo pervenit ad illam summam, quae in regno est, beatitudinem, nisi in ea sanctitate quam sumpsit in terra, perseveraverit usque in finem.