CAPUT V.

8. Quinto orationis loco dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In qua sola petitione non invenitur posci perseverantia. Praeterita enim sunt peccata, quae nobis ut dimittantur oramus: perseverantia vero quae in aeternum salvos facit, tempori quidem hujus vitae, non tamen peracto, sed ei quod usque ad ejus finem restat, est necessaria. Operae pretium est tamen paulisper intueri, quomodo et in hac petitione jam tunc lingua Cypriani, tanquam telo invictissimo veritatis, longe postea futuri confodiebantur haeretici. Etiam hoc enim Pelagiani audent dicere, hominem justum in hac vita nullum habere omnino peccatum, et in talibus hominibus esse jam praesenti tempore Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. V, 27), quae una et sola sponsa sit Christi: tanquam sponsa ejus non sit, quae per universam terram quod ab eo didicit, dicit, Dimitte nobis debita nostra. Sed attendite quomodo istos gloriosissimus Cyprianus interimat. Cum enim locum ipsum dominicae orationis exponeret, ait inter caetera:

“Quam necessarie autem, quam providenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur: ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur se peccare quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in Epistola sua ponens dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est”

(I Joan. I, 8): et caetera quae hic inserere longum est.

9. Jam vero cum dicunt sancti, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 9-13); quid aliud quam ut in sanctitate perseverent, precantur? Nam profecto concesso sibi isto Dei dono, quod esse Dei donum, cum ab illo poscitur, satis aperteque monstratur: isto ergo concesso sibi dono Dei, ne inferantur in tentationem, nemo sanctorum non tenet usque in finem perseverantiam sanctitatis. Neque enim quisquam in proposito christiano perseverare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Si ergo concedatur ei quod orat, ut non inferatur; utique in sanctificatione, quam Deo donante percepit, Deo donante persistit.