CAPUT VI.

10.

“Sed nolunt,”

ut scribitis,

“isti fratres, ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit”

(Supra, in Epistola Hilarii, n. 3, col. 949-950). Ubi quid dicant, parum diligenter attendunt. De illa enim perseverantia loquimur, qua perseveratur usque in finem: quae si data est, perseveratum est usque in finem; si autem non est perseveratum usque in finem, non est data; quod jam et superius satis egimus (Supra, n. 1). Non itaque dicant homines, perseverantiam cuiquam datam usque in finem, nisi cum ipse venerit finis, et perseverasse, cui data est, repertus fuerit usque in finem. Dicimus quippe castum quem novimus castum, sive sit, sive non sit in eadem castitate mansurus; et si quid aliud divini muneris habeat, quod teneri et amitti potest, dicimus eum habere quamdiucumque habet; et si amiserit, dicimus habuisse: perseverantiam vero usque in finem, quoniam non habet quisquam, nisi qui perseverat usque in finem; multi eam possunt habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est, ne forte cum perseveraverit homo usque in finem, aliqua in eo mala voluntas oriatur, ne perseveret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest: sed cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest. Cum enim perseveraverit quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, nec alia quae poterat ante finem. Quomodo igitur potest amitti, per quod fit ut non amittatur etiam quod posset amitti?

11. Sed ne forte dicatur, usque in finem perseverantiam non amitti quidem, cum data fuerit, id est, cum perseveratum fuerit usque in finem: sed tunc amitti quodam modo, quando agit homo per contumaciam, ut ad eam pervenire non possit: sicut dicimus hominem, qui non perseveraverit usque in finem, amisisse vitam aeternam, vel regnum Dei; non quod jam acceperat et habebat, sed quod acciperet et haberet, si perseverasset: verborum controversias auferamus, et nonnulla etiam quae non habentur, sed habenda sperantur , posse dicamus amitti. Dicat mihi quisquis audet, utrum Deus dare non possit, quod a se posci imperavit. Hoc certe qui sapit, non dico desipit, sed insanit. Imperavit autem Deus, ut ei sancti ejus dicant orantes, Ne inferas nos in tentationem. Quisquis igitur exauditur hoc poscens, non infertur in contumaciae tentationem, qua possit vel dignus sit perseverantiam sanctitatis amittere.

12. At enim,

“voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo.”

Quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. Et si exaudimur, utique non fit; quia Deus non permittit ut fiat. Nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. Potens ergo est, et a malo in bonum flectere voluntates, et in lapsum pronas convertere, ac dirigere in sibi placitum gressum. Cui non frustra dicitur, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7): non frustra dicitur, Ne des ad movendum pedem meum (Psal. LXV, 9): non frustra dicitur, Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. CXXXIX, 9): postremo, ne multa commemorem, cum vobis plura fortassis occurrant, non frustra dicitur, Ne nos inferas in tentationem. Nam quisquis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae voluntatis infertur: et qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur. Unusquisque enim tentatur, ut scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus: Deus autem neminem tentat (Jacobi I, 14, 13); tentatione scilicet noxia. Nam est et utilis, qua non decipimur vel opprimimur, sed probamur, secundum quod dictum est, Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Illa ergo noxia tentatione, quam significat Apostolus, dicens, Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor noster (I Thess. III, 5), Deus, ut dixi, neminem tentat, hoc est, neminem infert vel inducit in tentationem. Nam tentari et in tentationem non inferri, non est malum, imo etiam bonum est: hoc est enim probari. Quod itaque dicimus Deo, Ne nos inferas in tentationem; quid dicimus, nisi, Ne nos inferri sinas? Unde sic orant nonnulli, et legitur in codicibus pluribus, et hoc sic posuit beatissimus Cyprianus: Ne patiaris nos induci in tentationem. In Evangelio tamen graeco nusquam inveni, nisi, Ne nos inferas in tentationem. Tutiores igitur vivimus, si totum Deo damus; non autem nos illi ex parte, et nobis ex parte committimus: quod vidit iste venerabilis martyr. Nam cum eumdem locum Orationis exponeret, ait post caetera:

“Quando autem rogamus, ne in tentationem veniamus; admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe et arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat : cum Dominus ipse humilitatem docens, dixerit, Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41): ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore Dei petitur, ipsius pietate praestetur.”