|
13. Si ergo alia documenta non essent, haec dominica oratio nobis
ad causam gratiae, quam defendimus, sola sufficeret: quia nihil nobis
reliquit , in quo tanquam in nostro gloriemur. Siquidem et ut non
discedamus a Deo, non ostendit dandum esse nisi a Deo, cum poscendum
ostendit a Deo. Qui enim non infertur in tentationem, non discedit a
Deo. Non est hoc omnino in viribus liberi arbitrii, quales nunc
sunt: fuerat in homine antequam caderet. Quae tamen libertas
voluntatis in illius primae conditionis praestantia quantum valuerit,
apparuit in Angelis, qui, diabolo cum suis cadente, in veritate
steterunt, et ad securitatem perpetuam non cadendi, in qua nunc eos
esse certissimi sumus, pervenire meruerunt. Post casum autem
hominis, nonnisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere, ut homo
accedat ad eum; neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, ut homo
non recedat ab eo.
14. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus,
praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur. Ac per
hoc sicut operatur ut accedamus, sic operatur ne discedamus. Propter
quod ei per prophetam dictum est, Fiat manus tua super virum dexterae
tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi; et non discedimus
a te (Psal. LXXIX, 18, 19). Iste certe non est Adam
primus, in quo discessimus ab eo: sed Adam novissimus, super quem
fit manus ejus, ut non discedamus ab eo. Christus enim totus cum
membris suis est, propter Ecclesiam, quae est corpus ejus, plenitudo
ejus. Cum ergo fit super eum manus Dei, ut non discedamus a Deo,
ad nos utique pervenit opus Dei (hoc est enim manus Dei): quo opere
Dei fit ut simus in Christo permanentes cum Deo; non sicut in
Adam, discedentes a Deo. In Christo enim sortem consecuti sumus,
praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur. Manus
igitur Dei est ista, non nostra, ut non discedamus a Deo. Manus,
inquam, ejus est ista, qui dixit, Timorem meum dabo in cor eorum,
ut a me non recedant (Jerem. XXXII, 40).
15. Propter quod et posci a se voluit, ne inferamur in
tentationem: quia et si non inferimur, nulla ab eo ratione
discedimus. Quod poterat nobis et non orantibus dari: sed oratione
nostra nos voluit admoneri, a quo accipiamus haec beneficia. A quo
enim, nisi ab illo accipimus, a quo jussum est ut petamus? Prorsus
in hac re non operosas disputationes exspectet Ecclesia: sed attendat
quotidianas orationes suas. Orat, ut increduli credant: Deus ergo
convertit ad fidem . Orat, ut credentes perseverent: Deus ergo
donat perseverantiam usque in finem. Haec Deus facturum se esse
praescivit : Ipsa est praedestinatio sanctorum, quos elegit in
Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in
conspectu ejus in charitate; praedestinans eos in adoptionem filiorum
per Jesum Christum in ipsum, secundum placitum voluntatis suae in
laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit eos in dilecto Filio
suo, in quo habent redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem
peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in eos in
omni sapientia et prudentia; ut ostenderet eis mysterium voluntatis
suae secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo, in
dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo quae
in coelis sunt et quae in terris in ipso; in quo etiam et sortem
consecuti sumus, praedestinati secundum propositum qui universa
operatur (Ephes. I, 4-11). Contra istam veritatis tam claram
tubam, quis homo sobriae vigilantisque fidei voces ullas admittat
humanas?
|
|