|
Manichaeis haereticis duas animas in unoquoque homine esse, unam de
Dei substantia bonam, alteram malam de tenebrarum gente nec a Deo
conditam dicentibus, dolet se Augustinus sic adhaesisse, ut ad
rationes quibus deliramentum istud evertitur, tam obvias tamque
manifestas non attenderit. Primum enim consideranti facile apparere,
omnem animam, cum vita quaedam sit, resque intelligibilis, ac proinde
luce visibili, quam a Deo esse Manichaei fatentur, praestantior,
auctori Deo tribuendam. Loca vero Scripturae quibus illi malos ex
Deo non esse disputant, aliorum locorum comparatione melius
explicari. Postea etiam ex peccati et voluntatis definitione, ex
venia peccatorum quae peccantibus datur in Ecclesia, tandemque ex
poenitendi affectu pio atque utili, evidenter omnino demonstrari,
peccantes animas non natura malas esse.
|
|