|
11. Augustinus familiaritate cum Manichaeis et successu victoriae
de Christianis imperitis a se reportatae deceptus. Manichaei ex
cognitione item peccati et voluntatis facile refellendi. Sed me duo
quaedam maxime, quae incautam illam aetatem facile capiunt, per
admirabiles attrivere circuitus; quorum est unum familiaritas, nescio
quomodo repens quadam imagine bonitatis, tanquam sinuosum aliquod
vinculum multipliciter collo involutum. Alterum quod quaedam noxia
victoria pene mihi semper in disputationibus proveniebat disserenti cum
christianis imperitis, sed tamen fidem suam certatim, ut quisque
posset, defendere molientibus. Quo successu creberrimo gliscebat
adolescentis animositas, et impetu suo in pervicaciae magnum malum
imprudenter vergebat . Quod altercandi genus quia post eorum
auditionem aggressus eram, quidquid meo vel qualicumque ingenio vel
aliis lectionibus poteram, solis illis libentissime tribuebam. Ita ex
illorum sermonibus ardor in certamina, ex certaminum proventu amor in
illos quotidie movebatur . Ex quo accedebat ut quidquid dicerent,
miris quibusdam morbis , non quia sciebam, sed quia optabam verum
esse, pro vero approbarem. Ita factum est ut quamvis pedetentim atque
caute, tamen diu sequerer homines nitidam stipulam viventi animae
praeferentes.
12. Verum esto , non poteram illo tempore sensibilia ab
intelligibilibus, carnalia scilicet ab spiritualibus dijudicare atque
discernere; non erat aetatis, non disciplinae, non cujusdam etiam
consuetudinis, non ullorum denique meritorum; non enim parvi gaudii et
felicitatis res est: itane tandem ne illud quidem arripere poteram,
quod in omnium hominum judicio summi Dei legibus natura ipsa
constituit?
|
|