CAPUT X.

Peccatum nonnisi a voluntate. Vita et voluntas sua cuique notissima. Voluntas quid sit. Quivis enim homines, quos modo a communi sensu generis humani nulla disrupisset amentia, quae vellent ad judicandum studia detulissent, quamlibet imperitiam, quantamcumque etiam tarditatem; velim experiri quid mihi responderent roganti, utrum eis peccasse videretur, de cujus dormientis manu scripsisset alius aliquid flagitiosum. Omnes quis dubitet ita fuisse negaturos illud esse peccatum, ita reclamaturos, ut etiam succenserent fortasse quod tali eos rogatione dignos putaverim? A quibus ego, quoquo modo poteram, reconciliatis et in consilium restitutis peterem, ut me aliud tam manifestum, et in omnium cognitione positum, interrogantem non moleste ferrent: tunc quaererem, si non dormientis, sed scientis manu, qui membris tamen caeteris vinctus atque constrictus esset, quisquam valentior aliquid similiter fecisset mali, utrum quia id nosset, quamvis omnino noluisset, ullo peccati nomine teneretur. Et hic mihi omnes mirantes quod talia sciscitarer, sine cunctatione responderent, nihil etiam istum omnino peccasse. Quid ita? Quia de quo nesciente, vel resistere non valente quisquam quidpiam mali fecerit, juste damnari nullo modo potest. Atque idipsum cur ita esset, si in illis hominibus naturam ipsam percontarer humanam, facile pervenirem ad id quod cuperem, isto modo quaerens: Quid, si dormiens ille jam sciret quid alius de manu ejus facturus esset, et de industria, plus potus etiam ne expergisceretur , se somno dederet, ut aliquem jurando falleret; num ei quidquam somnus ad innocentiam suffragaretur? Quid aliud quam nocentem hominem pronuntiaret ? Quod si et ille volens vinctus est, ut aliquem similiter praetenta defensione deciperet, quid ei tandem, ut peccato careat, illa vincula profuerunt? Quanquam his obstrictus, revera resistere non valeret; sicut ille dormiens, quid tunc fieret, omnino nesciret. Numquidnam igitur dubitandum est quin peccasse ambo judicarentur? Quibus concessis colligerem, nusquam scilicet nisi in voluntate esse peccatum : cum mihi auxiliaretur etiam illud, quod justitia peccantes tenet sola mala voluntate, quamvis quod voluerint implere nequiverint.

13. Quisquamne me ista tractantem, posset dicere, in rebus obscuris abditisque versari, ubi propter intelligentium paucitatem vel fraudis vel ostentationis suspicio nasci solet? Secedat paulisper illa intelligibilium sensibiliumque distinctio: nulla mihi fiat invidia, quod tardas animas subtilium disputationum stimulis persequor. Liceat mihi me scire vivere, liceat mihi scire me velle vivere: in quae si consentit genus humanum, tam nobis cognita est voluntas nostra, quam vita. Neque cum istam scientiam profitemur, metuendum est ne nos quisquam falli posse convincat: hoc ipsum enim falli nemo potest, si aut non vivat, aut nihil velit. Non me arbitror quidquam obscurum attulisse, et vereor ne cuiquam magis, quod haec nimium manifesta sint, videar esse culpandus: sed quorsum haec tendant, consideremus.

14. Non igitur nisi voluntate peccatur. Nobis autem voluntas nostra notissima est: neque enim scirem me velle, si quid sit voluntas ipsa nescirem. Definitur itaque isto modo: Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum . Cur ergo ita tunc definire non possem? An erat difficile videre invitum volenti esse contrarium, ita ut contrarium sinistrum dextro esse dicimus, non ut nigrum albo? Nam eadem res simul et nigra et alba esse non potest: duorum autem in medio quisque positus, ad alterum sinister est, ad alterum dexter; simul quidem utrumque unus homo, sed simul utrumque ad unum hominem nullo modo. Ita quidem invitus et volens unus animus simul esse potest; sed unum atque idem nolle simul et velle non potest. Cum enim quisque invitus aliquid facit, si eum roges utrum id facere velit, nolle se dicit: item si roges utrum id velit non facere, velle respondent. It invitum ad faciendum, ad non faciendum autem volentem reperies: id est enim unum animum uno tempore habentem utrumque, sed aliud atque aliud ad singula referentem. Cur haec dico? Quia si rursum quaeramus quam ob causam id invitus faciat, cogi se dicet. Nam et omnis invitus faciens cogitur; et omnis qui cogitur, si facit, nonnisi invitus facit. Restat ut volens a cogente sit liber, etiamsi se quisquam cogi putet. Et hoc enim modo omnis qui volens facit, non cogitur; et omnis qui non cogitur, aut volens facit, aut non facit. Haec cum in omnibus hominibus, quos interrogare non absurde possumus, a puero usque ad senem, a ludo litterario usque ad solium sapientis, natura ipsa proclamet; cur ego tunc non viderem in definitione voluntatis ponendum esse, Cogente nullo, quod nunc quasi experientia majore cautissimus posui? At si hoc ubique manifestum est, et non doctrina, sed natura omnibus promptum; quid restat quod videatur obscurum, nisi forte ullum lateat, aliquid nos velle cum volumus, et ad hoc moveri animum nostrum, idque aut habere nos aut non habere, et si haberemus retinere velle, si non haberemus acquirere ? Quare aut non amittere, aut adipisci aliquid vult, omnis qui vult. Quamobrem, si omnia ista luce clariora sunt, sicuti sunt, neque meae tantum, sed notitiae generis humani veritatis ipsius liberalitate donata, cur illo etiam tempore dicere non possem: Voluntas est motus animi, cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum?