|
15. Peccatum quid. Dicet aliquis: Et hoc te adversum Manichaeos
quid adjuvaret? Exspecta; sine prius etiam peccatum definiamus, quod
sine voluntate esse non posse omnis mens apud se divinitus conscriptum
legit. Ergo peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod
justitia vetat, et unde liberum est abstinere . Quanquam si liberum
non sit, non est voluntas. Sed malui grossius quam scrupulosius
definire. Etiamne hi libri obscuri mihi scrutandi erant, unde
discerem neminem vituperatione suppliciove dignum, qui aut id velit
quod justitia velle non prohibet, aut id non faciat quod facere non
potest? Nonne ista cantant et in montibus pastores, et in theatris
poetae, et indocti in circulis, et docti in bibliothecis, et magistri
in scholis, et antistites in sacratis locis, et in orbe terrarum genus
humanum? Quod si nemo vituperatione vel damnatione dignus est, aut
non contra vetitum justitiae faciens, aut quod non potest non faciens,
omne autem peccatum vel vituperandum est, vel damnandum; quis dubitet
tunc esse peccatum, cum et velle injustum est, et liberum nolle; et
ideo definitionem illam et veram et ad intelligendum esse facillimam,
et non modo nunc, sed tunc quoque a me potuisse dici: Peccatum est
voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum
est abstinere?
|
|