|
16. Ex datis definitionibus peccati et voluntatis haeresim
Manichaeorum totam evertit. Ex malarum item animarum justa damnatione
sequitur non natura, sed voluntate malas esse. Animas esse natura
bonas, quibus datur venia peccatorum. Age nunc, videamus quid nos
haec adjuvarent. Plurimum omnino , ut nihil amplius desiderarem:
totam quippe causam finirent. Nam quisquis secreta conscientiae suae
legesque divinas penitus naturae inditas, apud animum intus, ubi
expressiores certioresque sunt, consulens, has duas definitiones
voluntatis atque peccati veras esse concedit, totam Manichaeorum
haeresim paucissimis et brevissimis, sed plane invictissimis
ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat. Quod sic considerari
potest. Duo animarum genera esse dicunt, unum bonum, quod ita ex
Deo sit, ut non ex aliqua materia vel ex nihilo ab eo factum, sed de
ipsa ejus omnino substantia pars quaedam processisse dicatur; alterum
autem malum, quod nulla prorsus ex parte ad Deum pertinere credunt
credendumque commendant: et ideo illud summum bonum, hoc vero summum
malum esse praedicant: atque ista duo genera fuisse aliquando
discreta, nunc esse commixta. Genus quidem commixtionis hujus et
causam nondum audieram: sed tamen jam quaerere poteram , utrum illud
malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam
voluntatem. Si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat,
et ideo nullo modo malum . Si autem ideo malum, quia licet esset sine
voluntate, tanquam ignis, tamen si bonum attigisset, violaret, atque
corrumperet: quantum est nefas, et naturam mali tantum valere ad
commutandam ullam Dei partem , et summum illud bonum corruptibile et
violabile credere? Quod si voluntas inerat, profecto inerat, cogente
nullo, motus animi ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum.
Hoc autem aliquid, aut bonum erat, aut bonum putabatur: non enim
aliter appeti posset. Sed in summo malo, ante commixtionem quam
praedicant, nullum unquam bonum fuit. Unde igitur ibi vel scientia
vel opinio boni esse potuit? An nihil volebant quod apud se esset,
atque illud bonum verum, quod extra erat, appetebant? Ista vero
praeclara et magna laude praedicanda voluntas est, qua summum appetitur
et verum bonum. Unde igitur in summo malo motus animi tanta laude
dignissimus? An studio nocendi appetebant? Primo, eodem revolvitur
ratio. Qui enim nocere vult, bono aliquo vult privare alium propter
aliquod bonum suum. Erat igitur in eis vel scientia boni, vel
opinio, quae summo malo nullo modo esse debebat. Deinde bonum illud
extra se positum, cui nocere studebant, utrum omnino esset, unde
cognoverant? Si intellexerant, quid tali mente praeclarius? An
quidquam est aliud, quo magnis laboribus omnis bonorum porrigatur
intentio, nisi ut summum illud et sincerum bonum intelligatur? Quod
ergo nunc vix paucis bonis justisque conceditur, id tunc illud merum
malum nullo bono adjuvante jam poterat? Si autem illae animae corpora
gerebant, et id oculis viderant; quae linguae, quae pectora, quae
ingenia laudandis istis oculis praedicandisque sufficiunt, quibus vix
possunt mentes justorum adaequari? Quanta bona invenimus in summo
malo? Si enim videre Deum malum est, non est bonum Deus: bonum est
autem Deus: bonum est igitur Deum videre; et nescio quid huic bono
comparari queat. Porro quod videre bonum est, unde fieri potest ut
posse videre sit malum? Quapropter quidquid vel in illis oculis, vel
in istis mentibus fecit, ut ab his possit videri divina substantia,
magnum et ineffabili laude dignissimum bonum fecit. Si autem non
factum, sed ipsum per se tale ac sempiternum erat, difficile hoc malo
quidquam melius invenitur.
17. Postremo, ut nihil horum laudandorum habeant illae animae,
quae illorum rationibus habere coguntur, quaererem utrum aliquas an
nullas animas Deus damnet. Si nullas, nullum meritorum judicium
est, nulla providentia; et casu potius quam ratione mundus
administratur, vel potius non administratur: non enim administratio
casibus danda est. Hoc autem si omnibus qualibet religione devinctis
credere nefas est, restat ut aut sit aliquarum animarum damnatio, aut
nulla peccata sint. Sed si nulla peccata sunt etiam nullum malum:
quod isti si dixerint, haeresim suam uno ictu interficiunt. Convenit
igitur mihi cum illis, animas aliquas divina lege judicioque damnari.
At hae, si bonae sint, quae illa justitia est? Si malae; natura,
an voluntate? Sed natura esse malae animae nullo modo queunt. Unde
hoc docemus? De superioribus definitionibus voluntatis atque peccati.
Quia dicere animas, et esse malas, et nihil peccare, plenum est
dementiae: dicere autem peccare sine voluntate, magnum deliramentum
est; et peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non
potuit, summae iniquitatis est et insaniae. Quamobrem illae animae
quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est, si
libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent; si
denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum
earum tenere non possumus . At omnes fatentur, et malas animas
juste, et eas quae non peccaverunt, injuste damnari: fatentur igitur
eas malas esse quae peccant. Illae autem, sicut ratio docuit, non
peccant. Animarum ergo malarum genus nescio quod extraneum , quod a
Manichaeis inducitur, nullum est.
18. Nunc bonum illud genus videamus, quod rursus ita laudant, ut
ipsam Dei substantiam dicant esse. Quanto autem melius est ut suum
ordinem meritumque quisque cognoscat, nec ita sacrilega superbia
ventiletur, ut cum se toties commutari sentiat, summi illius boni,
quod incommutabile pia ratio profitetur et docet, credat esse
substantiam? Ecce enim cum manifestum sit non peccare animas in eo
quod non sunt tales, quales esse non possunt; unde constat jam nescio
quas illas inductitias nullo modo peccare, et propterea illas omnino
non esse: relinquitur, ut quoniam concedunt esse peccata, non
inveniant quibus ea tribuant, nisi bono generi animarum et substantiae
Dei. Maxime autem urgentur auctoritate christiana: nunquam enim
negaverunt dari veniam peccatorum, cum fuerit ad Deum quisque
conversus; nunquam dixerunt (ut alia multa) quod Scripturis divinis
hoc quispiam corruptor inseruerit. Quibus ergo peccata donantur? Si
alieni generis illis malis, possunt et bonae fieri, possunt Dei
regnum possidere cum Christo. Quod isti quia negant, nec habent
alterum genus, nisi earum quas de substantia Dei esse perhibent;
restat ut non solum etiam ipsas, sed ipsas solas peccare fateantur.
Ego autem nihil pugno ne solae peccent: peccant tamen. At enim mali
commixtione coguntur? Si ita coguntur, ut resistendi potestas nulla
sit, non peccant: si est in potestate sua resistere, et propria
voluntate consentiunt, cur tanta bona in summo malo, cur hoc malum in
summo bono, per doctrinam illorum cogimur invenire; nisi quia neque
illud malum est quod suspicione inducunt, neque hoc summum bonum quod
superstitione pervertunt?
|
|