CAPUT XIII.

19. Ex deliberatione in malam et in bonam partem non haberi duo animarum genera. Concesso genere animarum illicientium ad turpia, non sequi has esse natura malas, alias esse summum bonum. At si de duobus istis generibus animarum delirare illos et errare docuissem, aut certe ipse didicissem, quid remanere poterat, cur mihi jam de ulla re audiendi vel consulendi viderentur? An ut discerem hinc ostendi animarum duo esse genera, quod in deliberando nunc in malam partem, nunc in bonam nutat assensio? Cur non magis hoc signum est unius animae, quae libera illa voluntate huc et huc ferri, hinc atque hinc referri potest? Nam mihi cum accidit, unum me esse sentio utrumque considerantem, alterutrum eligentem: sed plerumque illud libet, hoc decet, quorum nos in medio positi fluctuamus. Nec mirum: ita enim nunc constituti sumus, ut et per carnem voluptate affici, et per spiritum honestate possimus. Quare non duas animas hinc fateri cogor? Possumus enim melius et multo expeditius intelligere duo genera bonarum rerum, quorum tamen neutrum ab auctore Deo sit alienum, unam animam ex diversis afficere partibus , inferiore ac superiore, vel quod recte ita dici potest, exteriore atque interiore. Ista sunt duo genera, quae sensibilium et intelligibilium nomine paulo ante tractavimus, quae carnalia et spiritualia libentius et familiarius nos vocamus. Sed factum est nobis difficile a carnalibus abstinere, cum panis verissimus noster spiritualis sit. Cum labore namque nunc edimus panem. Neque enim nullo in supplicio sumus peccato transgressionis mortales ex immortalibus facti. Ideo contingit ut cum ad meliora conantibus nobis, consuetudo facta cum carne et peccata nostra quodam modo militare contra nos, et difficultatem nobis facere coeperint, nonnulli stulti aliud genus animarum quod non sit ex Deo superstitione obtusissima suspicentur.

20. Quanquam etiam si eis concedatur inferiore alio genere animarum nos illici ad turpia, non inde conficiunt aut illas natura malas esse, aut istas summum bonum. Fieri enim potest ut propria illae voluntate appetendo quod non licebat, hoc est, peccando, ex bonis factae sint malae; rursusque fieri bonae possint, sed sic ut quamdiu manent in peccato, ad sese alias occulta quadam suasione traducant : deinde, ut omnino malae non sint, sed in suo genere, quamvis inferiore, opus proprium sine ullo peccato exerceant: istae autem superiores quibus actionem longe praestantiorem rerum moderatrix justitia summa tribuerit, si illas inferiores sequi et imitari voluerint, peccando fiunt malae, non quia malas, sed quia male imitantur. Ab illis enim agitur proprium, ab istis appetitur alienum: unde illae in suo gradu manent, istae ad inferiora merguntur. Velut cum homines ferina sectantur. Pulchre namque incedit quadrupedans equus: at si hoc homo pedibus manibusque imitetur, quis eum vel palearum cibo dignum putet? Recte igitur plerumque improbamus imitantem, cum eum quem imitatur probemus. Improbamus autem, non quia non sit assecutus, sed quia omnino assequi voluit. In equo enim probamus illud, cui quantum praeponimus hominem, tantum offendimur quod inferiora sectatur. Quid inter ipsos homines, in emittenda voce nonne quod praeco bene facit, etiamsi clarius ac melius id faciat senator praecone, insanus est? Coelestia suscipe: lucens luna laudatur, suoque cursu atque vicibus bene considerantibus satis placet; tamen si eam sol velit imitari (fingamus enim eum posse habere hujusmodi voluntates), cui non summe ac jure displiceat? Ex quibus illud est quod intelligi volo. Etiam si sunt animae (quod interim incertum est), corporeis officiis non peccato, sed natura deditae, nosque, quanquam sint inferiores, aliqua tamen interiore vicinitate contingunt, non illas ideo malas haberi oportere, quia et nos cum eas sequimur, et corporea diligimus, mali sumus . Propterea enim corporea diligendo peccamus, quia spiritualia diligere et justitia jubemur et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et beatissimi sumus .

21. Quamobrem, quid habet argumenti aestuans in utramque partem deliberatio, modo in peccatum prona, modo in recte factum subvecta, ut duo animarum genera, quorum alterius natura ex Deo sit, alterius non sit, cogamur accipere, cum alias tot causas alternantis cogitationis conjicere liceat? Sed haec obscura esse, et incassum ab animis lippientibus quaeri, quisquis bonus rerum existimator est, videt. Quare illa potius quae de voluntate atque peccato dicta sunt, illa, inquam, quae summa justitia neminem ratione utentem ignorare permittit, illa quae si auferantur nobis, nihil est unde disciplina virtutis inchoetur, nihil unde a vitiorum morte surgatur, etiam atque etiam considerata satis clare ac dilucide Manichaeorum haeresim falsam esse convincunt.