CAPUT XIV.

22. Rursum ex poenitendi utilitate monstratur animas non natura malas esse. Demonstrationi tam certae nonnisi ex consuetudine errandi contradicitur. Horum simile est quod de poenitendo nunc dicam. Nam, ut inter omnes sanos constat, et quod ipsi Manichaei non solum fatentur, sed et praecipiunt, utile est poenitere peccati. Quid ego nunc in hanc rem divinarum Scripturarum testimonia, quae usquequaque diffusa sunt, colligam? Vox est etiam ista naturae: neminem stultum rei hujus notitia deseruit; hoc nobis nisi penitus insitum esset, periremus. Potest aliquis dicere, non se peccare: non autem sibi esse, si peccaverit, poenitendum, nulla barbaries dicere audebit. Quae cum ita sint, quaero ex duobus illis generibus animarum, cujus sit poenitere peccati? Scio quidem neque illius esse posse, qui male facere, neque illius qui bene facere non potest: quare, ut eorum verbis utar, si animam tenebrarum peccati poenitet, non est de substantia summi mali; si animam lucis, non est de substantia summi boni. Poenitendi enim affectus ille qui prodest, et male fecisse poenitentem , et bene facere potuisse testatur. Quomodo igitur ex me nihil mali, si ego perperam feci? aut quomodo me recte poenitet, si ego non feci? Audi partem alteram: Quomodo ex me nihil boni est, cui bona voluntas inest? aut quomodo me recte poenitet, si non inest? Quamobrem aut negent isti esse poenitendi magnam utilitatem, ut non solum a christiano nomine, sed ab omni etiam vel imaginaria ratione pellantur; aut animarum illa duo genera, unum ex quo nihil mali, alterum ex quo nihil boni sit, dicere atque docere jam desinant: quod si faciant, Manichaei esse utique jam desinent; nam tota illa secta ista bicipiti, vel potius praecipiti animarum varietate fulcitur.

23. Ac mihi quidem satis est sic scire quod Manichaei errent, ut scio poenitendum esse peccati: et tamen si nunc amicorum meorum aliquem, qui usque adhuc illos audiendos putat, compellem jure amicitiae, et ei dicam, Scisne utile esse, cum quisque peccaverit, poenitere? sine dubitatione se scire jurabit. Si ergo te fecero ita scire falsam esse Manichaeorum haeresim, desiderabisne amplius? Quid amplius se posse in hac re desiderare respondeat. Bene quidem huc usque. Sed cum ostendere coepero certas necessariasque rationes, quae illam propositionem adamantinis, ut dicitur, catenis innexae consequuntur, remque totam ad conclusionem qua illa evertitur secta perduxero; negabit se forsitan scire utilitatem illam poenitendi, quam nemo doctus, nemo indoctus ignorat; et potius se scire contendet, cum dubitamus et deliberamus, duas in nobis animas patrocinia propria singulis quaestionis partibus adhibere. O consuetudo peccati! o comes poena peccati! Vos me tunc a rerum tam manifestarum consideratione avertistis; sed non sentienti nocebatis: nunc vero in familiarissimis meis similiter non sentientibus me jam vulneratis torquetisque sentientem.