CAPUT XV.

24. Orat pro amicis quos habuit erroris socios. Attendite ista, quaeso, charissimi: vestra ingenia bene novi. Si mihi nunc vos qualiscumque hominis mentem rationemque conceditis, multo certiora sunt, quam quae ibi vel videbamur discere, vel magis credere cogebamur. Deus magne, Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quem inviolabilem atque incommutabilem credi atque intelligi fas est, Trina unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex oro, expertus in me misericordiam tuam, ne homines cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas . Video maxime exspectari hoc loco, quomodo etiam catholicas Scripturas a Manichaeis accusatas vel tunc defenderem, si, ut dico, cautus essem; vel nunc defendi posse demonstrem. Sed in aliis voluminibus Deus adjuvabit propositum meum; nam hujus jam, quantum arbitror, moderata parci sibi postulat longitudo.