|
1. Manichaeorum error de duabus animabus, quarum altera non sit a
Deo, qua ratione expugnatur. Anima omnis cum vita quaedam sit,
nonnisi a Deo vitae fonte esse potest. Opitulante Dei misericordia,
disruptis et derelictis Manichaeorum laqueis, tandem Catholicae
gremio restitutum libet considerare nunc saltem ac deplorare illam meam
miseriam. Multa enim erant, quae facere debui, ne tam facile ac
diebus paucis, religionis verissimae semina mihi a pueritia salubriter
insita, errore vel fraude falsorum fallaciumve hominum effossa ex animo
pellerentur. Nam primo animarum illa duo genera, quibus ita singulas
naturas propriasque tribuerunt , ut alterum de ipsa Dei esse
substantia, alterius vero Deum nec conditorem quidem velint accipi,
si mecum sobrie diligenterque considerassem, mente in Deum supplici et
pia; fortasse mihi satagenti apparuisset, nullam esse qualemlibet
vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum omnino vita est,
ad summum vitae fontem principiumque pertineat : quod nihil aliud quam
summum et solum verumque Deum possumus confiteri. Quapropter illas
animas, quae a Manichaeis vocantur malae, aut carere vita, et animas
non esse, neque quidquam velle seu nolle, appetere vel fugere; aut si
viverent, ut et animae esse possent, et aliquid tale agere, quale
illi opinantur, nullo modo eas nisi vita vivere: ac si Christum
dixisse constaret, ut constat, Ego sum vita (Joan. XIV, 6);
nihil esse causae cur non omnes animas, cum animae nisi vivendo esse
non possint, per Christum, id est, per vitam creatas et conditas
fateremur.
|
|