CAPUT II.

2. Si lux quae sensu percipitur Deum habet auctorem, ut fatentur Manichaei, multo magis anima quae solo intellectu percipitur. Quod si tempore illo quaestionem de ipsa vita et de participatione vitae mea cogitatio ferre ac sustinere non posset; quae profecto magna est, et multum serenae disputationis inter doctissimos indigens; illud dispicere fortasse valuissem, quod omni homini sese sine studio partium bene consideranti manifestissime apparet, omne quod scire et nosse dicimur, aut sensu corporis, aut intelligentia nos habere comprehensum. Sensus autem corporis etiam vulgo quinque numerari, visum, auditum, odoratum, gustum, atque tactum: quibus omnibus intelligentiam longe alteque praestare et excellere, quis mihi non vel ingratus impiusque concederet? Quo constituto atque firmato, illud consequi, ut cuncta quae tactu et visu, vel quolibet alio modo corporaliter sentirentur, tanto essent inferiora his quae intelligendo assequeremur, quanto ipsos sensus intelligentiae cedere videremus. Quamobrem cum omnis vita, et ob hoc omnis anima nullo corporis sensu, sed solo intellectu percipi queat; sol autem iste atque luna omnisque lux quae mortalibus his oculis cernitur, ab ipsis quoque Manichaeis vero et bono Deo tribuenda esse dicatur: summam esse dementiam id praedicare pertinere ad Deum, quod per corpus intuemur; quod vero non solum animo, sed ipsa sublimitate animi, mente scilicet atque intelligentia caperemus, id est, vitam, qualiscumque illa diceretur, tamen vitam, eodem Deo auctore privandam et viduandam putare. Num enim quid sit vivere, quamque secretum ab omni corporis sensu, quamque omnino incorporeum, si me ipsum invocato Deo interrogarem, respondere non possim? Aut non illi quoque fateantur, non solum vivere illas, quas detestantur animas, sed etiam immortaliter vivere? Quodque a Christo dictum est, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22); non de omnino non viventibus, sed de peccantibus dictum, quae immortalis animae sola mors est; scribente Paulo, Mortua est vidua quoe in deliciis vivit (I Tim. V, 6): simul enim et mortuam esse dixit, et vivere. Quare non ego quanto decoloratius vivat peccatrix anima, sed illud ipsum tantum quod vivat attenderem. Quod si percipere nisi intelligendo non possem, credo veniret in mentem, tanto esse quamlibet animam luci, quam per hos sentimus, oculos, praeferendam, quanto intelligentiam ipsis oculis praeferremus.