|
Corpus etiam omne a Deo esse unde probatur. Animam illam quae mala
dicitur a Manichaeis, luce esse meliorem. Lucem autem illam illi
quoque a Patre Christi esse confirmant: egone tandem, quod ab eo
esset quaecumque anima, dubitarem? Ego vero non modo de anima, sed
de quovis etiam corpore, quin ab ipso esset, nihil omnino, ne tum
quidem, homo scilicet illius imperitiae atque illius aetatis
ambigerem, si forma quid esset quidve formatum, quid species et quid
indutum specie, deinde quid horum cui causa esset, pie cauteque
cogitarem.
3. Sed de corpore interim taceo: de anima conqueror, de spontaneo
et vivido motu, de actu, de vita, de immortalitate: denique
conqueror, quod aliquam rem ista omnia sine Dei bonitate habere posse
miserrimus credidi; quod quanta essent, negligenter attendi; hoc mihi
gemendum, hoc deflendum puto. Volverem mecum haec, loquerer mecum,
deferrem ad alios : quae vis esset intelligendi, quam nihil esset in
homine , quod huic excellentiae possemus conferre, proponerem . Ubi
mihi hoc homines, si modo essent homines, concessissent; quaererem
utrum his oculis videre, id est intelligere . Ubi negavissent,
colligerem primo longe esse sensui oculorum istorum intelligentiam
mentis anteponendam: deinde subjungerem, id quod re meliore
perciperemus, necessario melius judicandum. Quis hoc non daret?
Ergo pergerem quaerere, anima illa, quam malam dicerent, oculisne
sentiretur istis, an mente intelligeretur? Mente faterentur. Quibus
omnibus inter nos convenientibus atque firmatis, quid conficeretur
ostenderem; animam scilicet illam quam exsecrarentur, luce ista quam
venerarentur esse meliorem: quandoquidem illa intellectu mentis, haec
sensu corporis innotescit. Hic vero haererent fortasse, ducemque
rationem sequi recusarent: tanta est vis veternosarum opinionum et diu
defensae atque creditae falsitatis. Sed ego instarem magis
haerentibus, non aspere, non pueriliter, non pervicaciter; repeterem
quae concessa sunt; et quam essent concedenda , monstrarem. Hortarer
ut in commune consulerent, viderent certe quid nobis negandum esset;
utrum intellectum istis carneis luminibus praeferendum, an excellentius
esse quod animi excellentia, quam quod vili sensu corporis
cognoscitur, falsum putarent: an illas animas, quas alienigenas
crederent, tantum intelligendo, id est, ipsa animi excellentia sciri
posse nollent fateri; an solem ac lunam non nisi istis oculis notos
fieri vellent abnuere. Quod si nihil horum nisi absurdissime atque
impudentissime negari posse animadverterent; suaderem non eos oportere
dubitare, istam lucem quam colendam praedicarent, esse anima illa
viliorem quam fugiendam monerent.
|
|