CAPUT IV.

4. Anima etiam muscae praestantior ista luce. Atque hic si forte turbati a me quaererent, num etiam muscae animam huic luci praestare censerem: responderem, Etiam; nec me terreret musca quod parva est, sed quod viva firmaret. Quaeritur enim, quid illa membra tam exigua vegetet, quid huc atque illuc pro naturali appetitu tantillum corpusculum ducat, quid currentis pedes in numerum moveat, quid volantis pennulas moderetur ac vibret. Quod qualecumque est, bene considerantibus, in tam parvo tam magnum eminet, ut cuivis fulgori perstringenti oculos praeferatur.